# Regula 39.499.57-83

Benedict, Regula, 39.499.57 to 39.499.83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/39.499.57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/39.499.57

Benedicti ad litteram sibi servandam proposuerant; quibusque duplex tantum ad prandium pulmentum, unicum vero ex fructibus aut herbis crudis ad coenam ministrabatur, ut facili negotio colligi potest ex libro Usuum Cisterc., in cujus cap. 76, De prandio, ita habetur: « Porro cellerarius et coci provideant ut ambo pulmentaria priusquam campana pulsetur, si sic tamen abbas viderit expedire, per mensas disponant. » De tertio autem pulmentario nihil. Capite vero 83, De coena: « Post vesperas expleto officio defunctorum, et pulsato signo, sicut superius diximus, accedant ad coenam. Quod si poma, vel herbae crudae, vel aliud tale quid fratribus generaliter distribuendum est, potest cellerarius deferre per mensas ante versum, quando ei vacuum fuerit. » Equidem aestate, messis tempore, cum laborabant, unum ad prandium pulmentum coctum, alterum etiam ad coenam coctum babuisse patet ex cap. 84; « ac consequenter, ait Julianus Parisius abbas Fulcardi Montis (In nol. ad cap. 76 lib. Us. Cist.), aliis diebus, si quando coenarent, nonnisi fructus, olera, aut nascentia leguminum, eaque cruda accepisse. » Idem pariter colligitur ex lib. Institutorum cap. general. Ord. Cisterc. cap. 79, quo decernitur, ut « loquentes ad mensam priventur vino, aut si non habuerint vinum, uno pulmento, si duo habuerint. » Non ergo duo semper pulmenta ad refectionem habebant. Adversus hanc quam prop suimus hactenus opinionem posset opponi. 1° quod S Benedictus duo pulmentaria cocta et tertium ex pomis et leguminibus, si fuerit unde, propter diversorum infirmitates concedit, ut qui ex uno comedere non potue it ex alio reficiatur. Porro male consultum esset diversorum infirmitati, si duobus ad prandium pulmentis indultis, tertium duntaxat ad coenam crudum concessisset. Fieri enim posset ut quis ex illo tertio gustare non posset, ac proinde in solo pane coenaret. Adde quod S. Pater tertium pulmentum non absolute concedit, sed tantum si fuerit unde poma, aut nascentia leguminum.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
