# Regula 4.103.166-188

Benedict, Regula, 4.103.166 to 4.103.188. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.103.166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.103.166

xiii). Ab hac vero dilectionis lege nullus eximitur, nullus aliquo potest excusari praetextu: « Potest mihi aliquis dicere: Non possum jejunare, inquit S. Caesarius (Serm. 225 in Append. Serm. S. Aug.), non possum vigilare; nunquid potest dicere: Non possum amare? Potest dicere: Non possum res meas totas pauperibus dare, et in monasterio Deo servire; nunquid potest dicere: Non possum diligere? » Et certe, ut optime observat S. Thomas (1 2, q. 109, a. 3), « diligere Deum super omnia est quiddam connaturale homini, et cuilibet creaturae, non solum rationali, sed etiam irrationali, et etiam inanimatae secundum modum amoris, qui unicuique creaturae competere potest. » Unde etiam apposite S. Basilius (Regul. fus. cap. 2): « Dilectio Dei, inquit, doceri non potest; neque enim luce gaudere, et vitam affectare ab alio quopiam didicimus; neque diligere parentes aut nutritores alius nos docuit: ad hunc itaque modum, vel certe multo magis divinum hoc desiderium, non potest aliunde per externam doctrinam disci; sed constitutioni hominis seminaria quaedam indita est ratio, quae in seipsa haberet causas et affectus familiariter diligendi. »

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
