# Regula 4.103.72-98

Benedict, Regula, 4.103.72 to 4.103.98. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.103.72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.103.72

v). Contentionem non amare (II Tim. ii). Elationem fugere (Psal. cxxx). Seniores venerari (Levit. xix). Juniores diligere (I Tim. v). In Christi amore pro inimicis orare (Matth. v). Cum discordante ante solis occasum in pacem redire (Eph. iv). Et de Dei misericordia nunquam desperare (Ezech. xviii). Ecce haec sunt instrumenta artis spiritualis: quae cum fuerint a nobis die noctuque incessabiliter adimpleta, et in die judicii reconsignata, illa merces nobis a Domino recompensabitur quam ipse promisit: quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt eum. Officina vero, ubi haec omnia diligenter operemur claustra sunt monasterii, et stabilitas in congregatione. COMMENTARIUS. Antequam singula capitis hujus instrumenta expendamus, nonnulla de his generatim praemittenda videntur. Et primo quidem illud notatu dignum occurrit, quod istud de bonorum operum instrumentis caput sit veluti breviarium compendiumque ipsius Regulae, totiusque perfectionis, cujus nihil illi defecturum arbitror, quem hoc caput constiterit observasse: unde tot constat instrumentis quot Regula capitibus; ut qui illud opere impleverint, omnia simul implesse videantur. Deinde observandum est tanto apud veteres caput istud fuisse in pretio, ut illud de verbo ad verbum suae ad Virgines Regulae cap. 3 inseruerit S. Donatus Bisuntinus episcopus: quod et praestitit Magister Regulae etiam capite 3, sub hoc titulo: Quae est ars sancta quam docere debet abbas discipulos in monasterio, verbis tamen subinde mutatis et instrumentis nonnullis omissis. Similiter et Grimlaicus in Solitariorum Regula capite 25 cum hac praefatione: « Cum ergo omnium sanctarum Scripturarum paginae instrumentis bonorum operum sint refertae, et per carumdem sanctarum Scripturarum campos inveniri possint arma quibus vitia comprimantur et virtutes nutriantur; necesse tamen est huic Regulae sententiam cujusdam Patris inserere de instrumentis bonorum operum; in qua sub magna brevitate quid solitariis agendum, quidve vitandum sit continetur.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
