# Regula 4.107.132-163

Benedict, Regula, 4.107.132 to 4.107.163. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.107.132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.107.132

quin et S. P. Benedicto a perfidis filiis vinum veneno mixtum propinatum fuisse testatur S. Gregorius. Unde non sine ratione intercanones sub Edgaro rege datos de modo imponendi poenitentiam apud Spelmannum, iste legitur (Num. 28): « Si quis missalis sacerdos, vel monachus hominem occiderit, ordinis amittat dignitatem, et jejunet decem annos, scilicet quinque annos pane et aqua, et per alterum quinquennium tres dies in qualibet septimana; in reliquis autem cibo fruatur, et donec vixerit crimen lugeat diligenter (Tom. I Conc. Angl., p. 465).» Verum non unum est ferri homicidium, aut solus homicida censendus est, qui occidit corpora, sed multo magis qui animas. Qui etiam odit fratrem suum homicida est, inquit Joannes; et Sapientia: Os quod mentitur occidit animam. Sed et ille qui detrahit fratri suo jure homicida censendus est: unde Grimlaicus in Regula solitariorum, quasi explicans istud instrumentum, ait (Cap. 25): « Deinde non occidere, id est non detrahere; quia, ut ait Apostolus, qui detrahit fratri suo homicida est. » Et S. Bernardus (Serm. 17, de Divers.): « Fugitivita quos odit, et quos vita fugit mori necesse est. An non et ipse moritur qui venenum bibit, quod ei malesuada lingua detractoris propinat? siquidem ei furtim dilectionis vita subtrahitur. » Denique et ille homicida est qui alios sive verbo, sive exemplo ad peccatum impellit: nam « qui in conspectu populi male vivit, quantum in illo est eum a quo attenditur occidit, » ut loquitur S. Augustinus (Lib. de Past. c. 4). Non adulterari.] Adulterii nomine omne fornicationis genus prohibet, non solum carnalis, sed etiam spiritualis; cujus quinque species apud Cassianum (Collat. 14, cap. 11) enumerat abbas Nesteros, scilicet: 1. Idololatriam, de qua apud Jeremiam arguitur Jerusalem, quod fornicata sit in omni colle sublimi, et sub omni ligno frondoso. 2. Omnem gentilium superstitionem in auguriis et observationibus dierum et temporum.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
