# Regula 4.107.220-246

Benedict, Regula, 4.107.220 to 4.107.246. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.107.220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.107.220

13, cap. 5. Non facere furtum.] Quia fures regnum Dei non possidebunt, ut ait Apostolus: unde et tam gravibus semper poenis furtum damnaverunt antiqui monachorum Patres. Poenae breves apud S. Basilium ita decernunt (Num. 9): « Si quis tulerit aliquid a fratre, et occultaverit, careat benedictione. » Regula S. Pachomii (Art. 121): « Si quis tulerit rem non suam, ponetur super humeros ejus, et aget poenitentiam publice in collecta, stabiique in vescendi loco; si autem in furto deprehensus fuerit, triginta novem verberabunt euro, et foris dabunt ei edere panem et aquam tantum, et opertum cilicio et cinere per singula orationum tempora cogent eum agere poenitentiam. » Cujus priorem periodum exscribit Regula Orientalis. Similiter in furto deprehensos subdit flagello Regula tertia SS. Patrum (Cap. 13): « Si quis vero monachus furtum fecerit, quod potius sacrilegium dici potest, id censuimus ordinandum, ut jejunior * virgis caesus tanti criminis reus nunquam o ficium clericatus excipiat; si vero jam clericus ad id facinus fuerit deprehensus, nominis ipsius dignitate privetur: cui sufficere potest pro actus sui levitate, impleta poenitentiae satisfactione, communio. » Quae pene totidem verbis ex concilio Agath. citantur in excerptis Egherti Eboracensis episc. cap. 68, apud Spelmannum. Regula S. Caesarii ad Virgines (Cap. 24): « Si forte, ut se habet humana fragilitas, in tantum nefas aliquae de sororibus ansae fuerint diabolo instigante prorumpere, ut furtum faciant, aut in se invicem manus mittant, justum est ut legitimam disciplinam accipiant, a quibus regulae instituta violantur; necesse est enim ut in eis impleatur illud quod de indisciplinatis filiis per Salomonem praedixit Spiritus sanctus: Qui diligit filium assiduat illi flagellum; et iterum: Tu virga cum coedis, animam ejus de inferno liberabis. Disciplinam ipsam in praesentia congregationis excipiant, secundum illud Apostoli: Peccantes coram omnibus corripe. » Hoc S. Caesarii decretum explicare videtur Regula S.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
