Latin
4.107.247 to 4.107.264
Benedict, Regula 4.107.247-264
Unproofread scanNot analysed yet
Ferreoli hoc statuto (Cap. 39): «Furti conscium, si adhuc vocare monachum possumus, quasi adulterum secundum flegello subdi, et magna censeri afflictione jubemus, dantes illi unam cum fornicatione sententiam; quia et ipse luxuriatus est cum furaretur. »Denique alii SS. Patres fures ex congregatione prorsus expellendos esse censuerunt, ut videre est in lib. v de Vitis Patrum, libello 10, num. 18, et in Vita S. Pachomii, n. 58, apud Bollandum 14 Maii. His omnibus adde monachorum S. Andreae Viennensis Constitutionem anno 1000 editam, qua decernunt, «ut qui coenobita deinceps sacrilegium facere ausus fuerit, subripiendo de refectorio scyphum, aut cultellum, aut mantile, aut quodlibet utensile refectorii, ultimus maneat ubique velut fur, et sacrilegus, donec sacrilegium emendetur, et insuper tal? s satisfactio fiat, ut caeteri metum habeant. Similiter quicunque de dormitorio aut laenam, aut sagum, aut capitale, vel quamlibet supel? ectilem sine licentia regulari subripuerit, in omni loco careat consortio fratrum velut fur et sacrilegus, donec sacrilegium restauretur; et praecipue talis fiat satisfactio, ut caeteri metum habeant. Si vero haec constitutio profanata fuerit, adhibeatur episcopus, et conventus virorum boni testimonii, et audacia stultorum confringatur, et domus Dei ad obsequium sacrae regulae reformetur. »Cum autem furtum sit contrectatio rei alienae invito domino, non solum furtum committit qui pecunias aut res temporales subripit, «sed etiam, ut ait Bernardus Cassinensis, qui vel se, qui Deo dedicatus est, ab ejus servit o subtrahit, vel etiam alium verbo vel exemplo retrahit, et ad diaboli servitium trahit, alienam rem invito domino contrectando, sine dubio furtum facit. »Similiter, ut loquitur Boherius in primo comm. ,«in monasteriis furtum dispensator committit, si sibi appropriet quod debet fratribus ministrare; vel etiam si reservat monasterio superflua pauperibus ea subtrahendo. »Denique, ut dicit Hildemarus, «furtum facti qui rem sibi ab abbate delegatam, id est deputatam, vel datam, aliis sine licentia tribuit.