# Regula 4.107.352-366

Benedict, Regula, 4.107.352 to 4.107.366. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.107.352
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.107.352

» et alibi: « Omnes personae ordinis vitent et fugiant parentum visitationes, et carnales affectiones; alioquin pro modo culpae puniatur; » et iterum alibi: « Curas propinquorum suorum quorumlibet fratribus nostris (conversis) interdicimus omnino, et ne ipsos sine licentia procuratoris aut prioris mercenarios conducant. » Ex his omnibus liquet quantum monachos a parentum conspectu abhorrere voluerint SS. Patres. Rationem affert S. Basilius his verbis (Reg. fus., c. 32): « Nam praeterquam quod illis nihil utilitatis afferemus, nostram etiam vitam tumultuatione et disturbatione complebimus, et peccatorum occasiones inveniemus. » Quod clarius et fustus alibi S. doctor explicat hoc modo: « Qui vero saecularium amicitiam diligenter complectitur, perpetuoque cum illis conversari desiderat, affectus etiam illorum per continuum convictum animae suae familiares faciet, iterumque mundano sensu animum replens, a bona auspicatione excidet, et spiritali sensu relicto, prioris vitae vomitum animo remandet, atque ab inimico per carnalem cognationem spiritalem conversationem interturbante vulnerabitur... Diabolus enim conspicatus nos omnem exuisse hujus saeculi curam, et ad coelum constanter properare, in eo sedulus est, ut indita nobis de cognatis nostris cogitatione hoc efficiat, ut curam?illorum suscipiamus, mentemque circa saecularia sollicitam habeamus, ut pote quae sit illorum substantia, et an sit sufficiens vel minus, quidve lucri illis ex contractibus accedat, et quousque opulentiam suam auxerint, aut quid damni per vitae hujus calamitates acceperint, et quantum de substantia facultatum decesserit; efficitque hoc pacto, ut successibus illorum congratutemur, et si quid infortunii sit, doleamus: ad haec, ut inimico quoque amimo erga inimicos illorum simus, cum jubeamur nullum habere inimicum; congaudeamusque amicis plerumque illis, qui nulla digni sunt spiritali familiaritate, et laetemur propter injusta et iniqua illorum lucra... Accidit autem saepenumero, ut propter cogitationes curandis cognatis addictas ausit religiosus et sacrilegium committere, ut cognatorum egestati medeatur;

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
