Latin
4.120.102 to 4.120.123
Benedict, Regula 4.120.102-123
Unproofread scanNot analysed yet
si minoris ordinis vel monialis, a communione Dominici corporis usque ad plenam satisfactionem suspendatur. »Et Benedictus papa XII in sua Constitutione, cap. 18: «Quidquid de administratis (cibis) supererit, eleemosynae applicetur per illum qui ad hoc fuerit deputatus; nec aliquis alius per se, vel per alium de refectorio seu infirmitorio, vel alio loco in quo monachi comedent, aliquid extrahere, vel alibi deferre, seu alteri usui applicare praesumat: quod si fecerit, pro qualibet vice per duos dies panis et aquae solummodo poenitentiae subdatur. »At quid de amplissimis nostrorum Cluniacensium eleemosynis referam, qui vel uno dic septemdecim egenorum millibus stipem erogasse memorantur? Quid de aliis Germaniae monasteriis? Sed satius est alienam hac in causa linguam audire, quam domesticam: «Sunt in sola Germania, inquit Dominicus Gravina ordinis S. Dominici, coenobia monachorum, quae octo et decem millia aureorum in pauperes erogant; xenodochia passim occurrunt, quorum infirmi eorum expensis passim recreantur. Ter generales eleemosynae sexcentis et amplius distribuuntur; uberiores vero anniversariorum tempore juxta fundatorum intentionem profunduntur; certis quoque anni temporibus quinque vel sex millia hominum, saepe quatuor millia etiam foventur. Quis secretas recenseat iis secreto datas, qui mendicare erubescunt, virginibus praesertim nobilibus, viduis afflictis, pauperrimis sed nobilibus viris? In iis quoque charitatis affectus propensior, quorum fortunae vel dejectione, vel flammis, aliisve innumeris calamitatibus absumptae. »Haec ille in laudem nostrorum. Non vacat hic omnes omnium coenobiorum, multo minus singularium abbatum erga pauperes eleemosynas recensere; at certe nonnulla quorumdam facta praetermittere non possum, quorum exemplum posteris ad aedificationem inservire potest, et utinam ad imitationem! Hos inter excellit imprimis S. Ansberius abbas Fontanellensis, qui, ut scribit Aigradus in ejus Vita, n. 21 (Sec. ii Bened. ,pag. 1054), «in praefato venerabili Fontanellensi monasterio, inter felicia bonitatis suae gesta, etiam xenodochium imbecillium ac decrepitorum pauperum, ad instar duodeni apostolici numeri constituit, deputatis eisdem rebus quae sufficienter praeberent alimoniam: alias quoque duas constituit in eodem monasterio pauperum Christi debilium mansiones, quos in octogenario ex multis sacrato numero singillatim octonos habitare fecit, quibus s? ne indigentia quotidianum largiri victum perenniter censuit.