Latin
4.120.148 to 4.120.177
Benedict, Regula 4.120.148-177
Unproofread scanNot analysed yet
»His addo S. Odilonis abbatis Cluniacensis exemplum, qui, referente Jotsaldo monacho in ejus Vita cap. 7 (Bolland. 1 Janu.) ,«in usus pauperum confregit plurima vasa ecclesiastica et ornamenta insignia; inter quae etiam imperialem Henrici imperatoris coronam*; indignum judicans talia denegare pauperibus Christi, pro quibus effusus est sanguis Christi. »Eadem erat mens et animi propensio in pauperes S. Hugonis abbatis item Cluniacensis, cum diceret, aurum et argentum «melius impensa quam servata rutilare; et juxta Ambrosii testimonium, tunc vere calicem ecclesiae, cum calix a fame vel ab hoste redimit, quos sanguis calicis a morte liberavit. »Vide acta S. Eusebiae n. 12, saec. ii Bened. ,p. 988; et Vitam S. Athelvoldi cap. 29, saec. v, ubi similia facta referuntur. Superest ut hanc de charitate nostrorum in egenos materiam concludat singularis Divionensium S. Benigni consuetudo, quae Cluniacensibus etiam communis exstitit, ostenditque non solum diffusam in pauperes eorum curam, sed sollicitam etiam mulierum praecautionem: «Hoc quoque pertinet ad eleemosynarium, inquiunt mss. Consuetudines S. Benigni cap. 45, ut semel in hebdomada totam villam perlustret, assumptis secum famulis suis, visitans illos qui pauperes alicubi jacent aegroti; et si masculus est, ipse visitaturus intrat; si femina, stat ad ostium, et famulum suum mittit ad eam; et dato eisdem quod melius potest, consolatur ipsos; et si quidlibet desiderat praeter quod dedit eis, si commodum ullo modo est, ei inquirit, et postea mittit per famulos suos. Est autem cons etudo, quatenus mulieres quae in domibus sunt, ubi infirmi jacent, mox ut viderint eum venientem, exeant omnes; nunquam enim quandiu quaelibet mulier intra domum fuerit, ingredietur. »Denique nullis potest exprimi verbis quanta majorum nostrorum charitas effulserit in sublevandis egenis, recipien? lis peregrinis, redimendis captivis, consolandis aegrotis, quandiu liberam bonorum suorum dispensationem habuerunt, hoc est adusque saecularium abbatum tempora, qui sibi haec omnia usurparunt.