# Regula 4.131.1-23

Benedict, Regula, 4.131.1 to 4.131.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.131.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.131.1

Malum pro malo non reddere.] Quia, ut citatus ab Hildemaro Origenes ait: « Pejor est ille qui vicem reddit, quam ille qui malum in primis facit. » Hoc instrumentum perfecte implevit S. Hugo abbas Cluniacensis, qui proprii fratris interfectori non modo pepercit, sed etiam ad mortem quaesitum in monasterio suscepit, et sanctae conversionis habitum induit. Injuriam non facere, sed et factam patienter sufferre.] Injuria duplex est, alia quae ad probationem, alii quae ad contumeliam et famae detrimentum. Hanc vetat S. Benedictus ut malam; illam praecipit ut bonam, utilem, et necessariam, cum venientem ad conversionem injuriis affici, et ad probationem admissum probari in omni patientia mandat: quamvis non omnium sit illam inferre, sed abbatis, aut eorum cui hoc munus ab eo commissum est, qui et ipsi summa prudentia et discretione, habita ratione temporum, locorum et personarum, in irrogandis injuriis uti debent. Utraque tamen undecunque tandem accedat, patienter toleranda est, ut hic et cap. 7 S. Benedictus praecipit, jubens ut monachus quibuslibet irrogatis injuriis tacita conscientia patientiam amplectatur; quemadmodum eximius ille monachus qui, ut refert Rufinus (Lib. iii de Vit. Pat., n. 80), « quanto plus eum aliquis injuriabatur aut deridebat, tanto plus ille gaudebat, direns: Isti sunt qui nobis occasionem praebent ad prof etum nostrum; qui autem beatificant nos, conturbant animas nostras. Scriptum est: quoniam hi qui beatificant vos, decipiunt vos. » Et S. Benedictus abbas Anianensis (In ejus Vita, n. 31. Saec. iv. Bened.), qui injuriam sibi facientibus munera destinabat. Sane apud Athenienses sapientiae studio non putabantur idonei qui injurias aequo animo ferre non possent: unde et ad portam civitatis sedebat senex sapientiae studiosus, qui omnes ingredientes experiendi causa conviciis affligebat: potiori ergo jure monachi verae, ut pote divinae, sapientiae devoti, injurias illatas patienter sustinere debent, si quod profitentur reipsa esse desiderant.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
