Latin
4.131.105 to 4.131.138
Benedict, Regula 4.131.105-138
Unproofread scanNot analysed yet
Augustinus (Lib xiv de Civit. Dei, c. 13). Additque: «Hoc fit cum nimis sibi placet, cum ab illo bono immutabili deficit, quod ei magis placere debuit quam ipse sibi. »Non vinolentum.] Vinolentus ex Bernardo Cassinensi est, «qui nimia aviditate, vel nimia frequentatione, vel nimia quantitate, non contentus temperantiae parcitate, vinum potat vinosus. »Vel, ut ait Smaragdus, «vinolentus dicitur qui et satis bibit, et difficile inebriatur: »quod omnino velat S. P. Benedictus, quia, ut ait propheta, fornicatio, vinum, et ebrietas, auferunt cor; et Salomon in Proverbiis, luxuriosa res vinum; ut merito Apostolus dixerit: Nolite inebriari vino, nisi forte vino amoris divini; beatus enim quem introduxerit in cellam vinariam, et ordinaverit in eo charitatem. Porro ex 10 excerpto lib. ii Poenitent. Egberti episcopi Eboracensis (Apud Spelm. tom. I Conc. Angl.) ,«Si quis clericus aut monachus ebriosus fuerit, tribus mensibus in pane et aqua poeniteat. »Non multum edacem.] Hoc S. Benedictus instrumento prohibet non modo excessum in cibo, sed et omnem superfluam alimentorum sumptionem. Non enim dicit: Non nimis elacem, sed non multum, necessaria naturae concedens, resecans superflua. Imo omnia damnat hic gulae vitia, quae quinque numero recenset S. Gregorius his verbis (Lib. xxx Mor. ,c. 13): «Quinque modis nos gulae vitium tentat: aliquando namque indigentiae tempora praevenit, aliquando vero tempus non praevenit, sed cibos lautiores quaerit; aliquando quaelibet sumenda sint, praeparari accuratius expetit; aliquando autem et qualitati ciborum, et tempori congruit, sed in ipsa quantitate sumendi mensuram moderatae refectionis excedit; aliquando in ipso aestu immensi desiderii deterius peccat. »Quibus omnibus occurrit S. Benedictus in Regula. Primo enim ne quis canonicam horam edendi praeveniat cap. 43 vetat. 2° Lautioribus cibis interdicit, dum abstineri a carnibus voluit ab omnibus, cap. 36 et 39. 3° Accurate praeparatos cibos cavet, cum ab omnibus, etiam coquorum subtilitates ignorantibus hebdomadatim exerceri coquinae officium sancivit cap.