# Regula 4.131.105-138

Benedict, Regula, 4.131.105 to 4.131.138. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.131.105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.131.105

Augustinus (Lib xiv de Civit. Dei, c. 13). Additque: « Hoc fit cum nimis sibi placet, cum ab illo bono immutabili deficit, quod ei magis placere debuit quam ipse sibi. » Non vinolentum.] Vinolentus ex Bernardo Cassinensi est, « qui nimia aviditate, vel nimia frequentatione, vel nimia quantitate, non contentus temperantiae parcitate, vinum potat vinosus. » Vel, ut ait Smaragdus, « vinolentus dicitur qui et satis bibit, et difficile inebriatur: » quod omnino velat S. P. Benedictus, quia, ut ait propheta, fornicatio, vinum, et ebrietas, auferunt cor; et Salomon in Proverbiis, luxuriosa res vinum; ut merito Apostolus dixerit: Nolite inebriari vino, nisi forte vino amoris divini; beatus enim quem introduxerit in cellam vinariam, et ordinaverit in eo charitatem. Porro ex 10 excerpto lib. ii Poenitent. Egberti episcopi Eboracensis (Apud Spelm. tom. I Conc. Angl.), « Si quis clericus aut monachus ebriosus fuerit, tribus mensibus in pane et aqua poeniteat. » Non multum edacem.] Hoc S. Benedictus instrumento prohibet non modo excessum in cibo, sed et omnem superfluam alimentorum sumptionem. Non enim dicit: Non nimis elacem, sed non multum, necessaria naturae concedens, resecans superflua. Imo omnia damnat hic gulae vitia, quae quinque numero recenset S. Gregorius his verbis (Lib. xxx Mor., c. 13): « Quinque modis nos gulae vitium tentat: aliquando namque indigentiae tempora praevenit, aliquando vero tempus non praevenit, sed cibos lautiores quaerit; aliquando quaelibet sumenda sint, praeparari accuratius expetit; aliquando autem et qualitati ciborum, et tempori congruit, sed in ipsa quantitate sumendi mensuram moderatae refectionis excedit; aliquando in ipso aestu immensi desiderii deterius peccat. » Quibus omnibus occurrit S. Benedictus in Regula. Primo enim ne quis canonicam horam edendi praeveniat cap. 43 vetat. 2° Lautioribus cibis interdicit, dum abstineri a carnibus voluit ab omnibus, cap. 36 et 39. 3° Accurate praeparatos cibos cavet, cum ab omnibus, etiam coquorum subtilitates ignorantibus hebdomadatim exerceri coquinae officium sancivit cap.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
