# Regula 4.131.139-173

Benedict, Regula, 4.131.139 to 4.131.173. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.131.139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.131.139

35. 4° Excessum in quantitate damnat capite 39 et 40. 5° Denique nimium abscindit desiderium, cum rebus necessariis deficientibus, Deum benedicendum esse asserit, non murmurandum, c. p. 40. Vide Guillelmi abbatis S. Theoderici librum de Vita Solit. ad fratres de Monte Dei, cap. 11, n. 32; Cassianum toto libro v Institutionum, et Joannem Climacum grad. 14. Non somnolentum.] Somnolentos vocat plus aequo somno indulgentes; quae res non modo in monachis damnanda, sed in omni penitus homine reprobanda: quia, ut dicit S. Joannes Climacus (Grad. 20), « multus somnus improbus est convictor, qui dimidium vitae tempus, vel eo amplius ignavis et inertibus subducit et furatur: » unde et S. Arsenius (Rufin. lib. iii de Vit. Pat., n. 211) somnum vocabat malum servum, contra quem maxime « in ipso religionis et tirocinii exordio pugnandum » esse docebat praefatus Joannes Climacus (Grad. 19). Porro somnolentia causas habet, alias physicas seu naturales, alias morales. Physicas recenset idem sanctus his verbis: « Una quidem est ratio somni, sed plurimas veluti cupiditas habet causas: ex natura, inquam, ex cibis, a daemonibus, aut fortasse etiam ex summa et nimia jejunii inedia, qua debilitatum corpus per somnum deinceps conatur se reficere, et recreare. Quemadmodum frequens et larga epotatio ex consuetudine nata est, ita multus et longus somnus. » Morales describit S. Basilius (Regul. brev. Interr. 32), cum ad interrogationem: « Quae causa est intempestivae et immodicae dormitionis, et qua ratione poterimus eam a nobis depellere? » respondet: « Sane hujusmodi dormitatio nascitur quotiescunque animum nostrum in contemplatione rerum divinarum sinimus lentescere, ac Dei judicia contemnimus. » Deinde remedium proferens subjungit: « Ipsam vero depellimus quotiescunque ejusmodi, ut par est, de Dei majestate cogitationem e neipimus, et desiderium illius perficiendae voluntatis. » Et S. Joannes Climacus (Grad. 7): « Quando vadis cubitum, sit tibi ipse cubitus in lectuto tuo forma habitus corporis in sepulcro jacentis, et minus dormies....

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
