Latin
4.131.199 to 4.131.226
Benedict, Regula 4.131.199-226
Unproofread scanNot analysed yet
»Denique Regula Cujusdam ad Monachos (Cap. 6): «Si quis frater murmurans inventus fuerit, hic ipse mittendus est in carcerem, et opus ejus abjiciatur: poenitentiam agat secundum examen senioris: si permittatur, ei satisfaciet; si autem hoc frequenter f? cit, ejiciendus est de monasterio. »Adeo illi grave peccatum murmurium reputabant. Certe si vel debitas peccatis nostris poenas pensaremus, non esset quod quereremur aliquando. «Quis ergo grunniet amplius, inquiebat olim S. Bernardus (Serm. 22, de Divers.) ,dicens: Nimium laboramus, numium jejunamus, nimium vigilamus, cum nec millesimae, imo nec minimae parti debitorum suorum valeat respondere? »Et S. Odo abbas Cluniac. (Lib. iii Collat. ,n. 37): «Si aequitas judicii consideretur, murmuratio cessabit, quia valde injustum est, ut reus judicem incuset, cum digna factis aeque receperit. »Et Grimlaicus in Regula Solitariorum cap. 65: «Discat non murmurare qui mala patitur, etiamsi ignorat cur mala patitur; et per hoc juste se pati arbitretur, quod ab illo judicatur, cujus nunquam judicia injusta sunt.» Non detractorem.] Nou sine causa S. Bernardus detractores comparat vulpibus, quae demoliuntur vineas; et Petrus Damiani locustis, quae alienas fruges corrodunt, cum detractio aliud nihil sit quam respectu adetius gloriae minuendae mordax in atium delatio; unde et Cassianus perniciosam fratrum devorationem eam vocat. Quantum vero sit illa vitium ac peccatum, nec melius nec eloquentius aperire possumus quam S. Bernardi verbis (Serm. 63. in Cant.) : «Nunquid non vipera est lingua ista? ferocissima plane, nimirum quae tam lethaliter tres inficiat uno flatu. Nunquid non lancea est ista lingua? profecto et acutissima, quae tres penetrat uno ictu: lingua eorum gladius acutus, gladius equidem anceps, imo triceps est lingua detractoris. Non vero hujusmodi linguam ipso etiam mucrone quo Dominicum latus confossum est, crudeliorem dicere verearis; fodit enim haec quoque corpus Christi, et membrum de membro, nec jam exanime fodit, sed facit exanime fodiendo.