# Regula 4.131.199-226

Benedict, Regula, 4.131.199 to 4.131.226. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.131.199
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.131.199

» Denique Regula Cujusdam ad Monachos (Cap. 6): « Si quis frater murmurans inventus fuerit, hic ipse mittendus est in carcerem, et opus ejus abjiciatur: poenitentiam agat secundum examen senioris: si permittatur, ei satisfaciet; si autem hoc frequenter f?cit, ejiciendus est de monasterio. » Adeo illi grave peccatum murmurium reputabant. Certe si vel debitas peccatis nostris poenas pensaremus, non esset quod quereremur aliquando. « Quis ergo grunniet amplius, inquiebat olim S. Bernardus (Serm. 22, de Divers.), dicens: Nimium laboramus, numium jejunamus, nimium vigilamus, cum nec millesimae, imo nec minimae parti debitorum suorum valeat respondere? » Et S. Odo abbas Cluniac. (Lib. iii Collat., n. 37): « Si aequitas judicii consideretur, murmuratio cessabit, quia valde injustum est, ut reus judicem incuset, cum digna factis aeque receperit. » Et Grimlaicus in Regula Solitariorum cap. 65: « Discat non murmurare qui mala patitur, etiamsi ignorat cur mala patitur; et per hoc juste se pati arbitretur, quod ab illo judicatur, cujus nunquam judicia injusta sunt.» Non detractorem.] Nou sine causa S. Bernardus detractores comparat vulpibus, quae demoliuntur vineas; et Petrus Damiani locustis, quae alienas fruges corrodunt, cum detractio aliud nihil sit quam respectu adetius gloriae minuendae mordax in atium delatio; unde et Cassianus perniciosam fratrum devorationem eam vocat. Quantum vero sit illa vitium ac peccatum, nec melius nec eloquentius aperire possumus quam S. Bernardi verbis (Serm. 63. in Cant.): « Nunquid non vipera est lingua ista? ferocissima plane, nimirum quae tam lethaliter tres inficiat uno flatu. Nunquid non lancea est ista lingua? profecto et acutissima, quae tres penetrat uno ictu: lingua eorum gladius acutus, gladius equidem anceps, imo triceps est lingua detractoris. Non vero hujusmodi linguam ipso etiam mucrone quo Dominicum latus confossum est, crudeliorem dicere verearis; fodit enim haec quoque corpus Christi, et membrum de membro, nec jam exanime fodit, sed facit exanime fodiendo.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
