Latin
4.131.24 to 4.131.55
Benedict, Regula 4.131.24-55
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter abbas Zacharias coram fratribus aliquid ad morum aedificationem dicturus, projectum in terram pallium conculcavit, dicens: «Nisi quis sic fuerit conculcatus, monachus esse non potest. »Vide Rufinum I. iii de Vit. Pat. ,n. 77 et sequentibus. Inimicos diligere.] Ad plenam hujus instrumenti explanationem, inquirendum 1° quis noster inimicus censendus sit; 2° quid a nobis exigat inimicorum dilectio; 3° quibus induci possimus rationibus ad eos diligendos; 4° aliquas adversus inimicorum dilectionem objectiones solvere oportebit. Quis dicendus sit inimicus noster discimus ex S. Basilio (Reg. brev. Int. 173): «Proprium, inquit, inimici est nocere, et insidiari: quisquis ergo quocunque modo cuiquam nocet, inimicus rite dicatur, proprie vero qui peccat; nam quantum in ipso est, variis ille modis nocet, et insidiatur tam conjuncto sibi, quam ei cui intercidit aliquid cum ipso commercii. »Quid etiam inimico debeamus, docet idem Basilius eodem loco subjiciens: «Quoniam vero ex corpore et anima compositus est homo, secundum animam quidem diligamus tales, arguentes eos, et admonentes, et quovis modo ad conversionem inducentes: juxta corpus vero benefaciamus illis, si necessariorum penuria laboraverint. »Praecipua autem et potissima ratio hujus instrumenti repetitur ex Christi praecepto, et praemio inimicorum dilectioni promisso. Ait enim: Diligite inimicos vestros, ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est; quod expendens S. Caesarius (Serm. 225 in Append. Serm. S. August.) : «Elige, inquit, modo quod libi placuerit; si inimicos dilexeris, non solum amicus, sed etiam filius Dei esse mereberis. »Altera ratio procedit ex minis adversus eos qui non diligunt inimicos. Si enim non dimiseritis hominibus, inquit iterum Christus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra. «Ad tam magnum tonitruum, qui non expergiscitur, non dormit, sed mortuus est, »ait S. Augustinus (Enchir. c. 74). Quod si quis objiciat praeceptum istud esse impossibile, respondet S.