Latin
4.131.246 to 4.131.269
Benedict, Regula 4.131.246-269
Unproofread scanNot analysed yet
si vero poeniteat, remittenda sunt peccata sua.» Quia vero non modo detrahentes, sed eos etiam libenter audientes poenitentiae subjiciebant; nec ita raro hoc virus irrepat etiam apud servos Dei, saluberrimum hic S. Bernardi consilium proponere non erit forsitan abs re (Serm. 17, de Divers.) : «Facile, inquit, lingua labitur, nec minus facile illabitur cordi, ita …multis inter loquendum minus profuerit quod propriam prohibuerint, dum non caverint alienam. Utilis est frater qui tibi loquitur, sapiens est, religiosus, ac timens Deum; plus dico, angelus est, et angelus lucis: etiam sic cave tibi ne audias unde laedaris. Nec personam tibi velim esse suspectam, sed linguam, praesertim in sermocinatione communi. Bona quidem personae simplicitas, sed in hac parte serpentis astutium non amittas. »Neque tamen eo ipso detrahere semper aliquis dicendus est, quo malum de alio refert; occurrunt enim aliquando casus, in quibus et licet, et opus est: duos praesertim nolat S. Basilius his verbis (Reg. brev. ,interr. 25): «Duo ergo existimo tempora, in quibus liceat aliquid mali de artero dicere; scilicet quando necesse habet aliquis consultare una cum aliis, qui ad hoc idonei sunt judicati, quo pacto corrigendus sit is qui peccatum commisit; et rursum cum necessitas poscit ut periculo consulatur aliquorum, qui sae enumero ex ignorantia commisceri possent cum malo tanquam cum bono; cum Apostoli praeceptum sit ne quis cum hujusmodi se commisceat nequando capiat quis laqueos animae suae, etc. »Spem suam Deo committere.] Bonum est enim sperare in Domino, quam confidere in homine. Sed quid a Domino sperare? «Est spes veniae, gratiae et gloriae, »inquit S. Bernardus (Serm. 46, de Divers.) ,Quo motivo? «Huic securus me credo, qui salvare me velit, noverit et possit, »addit idem S. doctor (Serm. 20, in Cant.) .