# Regula 4.131.270-297

Benedict, Regula, 4.131.270 to 4.131.297. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.131.270
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.131.270

Quo tructu? « Quemcumque locum calcaverit pes vester, vester erit. Pes vester utique spes vestra est, quantumcunque illa processerit, obtinebit; si tamen in Deum tota fig?tur, ut firma sit, et non titubet, » reponit iterum S. Bernardus (Serm. 15. in psal. xc, et serm. 32, in Cant.). Bonum aliquod in se cum viderit, Deo applicet, non sibi.] Hoc referenda sunt quae supra dixi in prologum: ne tamen istud instrumentum intactum reliquisse videar, il ud exponam praeclaris his S. Bernardi verbis (Serm. 84, in Cant.): « De magnis bonis mala oriri non minima solent, cum facti eximii de honis Domini, utimur denis tanquam non datis, non damus gloriam Deo. Ita profecto qui maximi videbantur pro accepta gratia, pro nou redhibita minimi refutantur apud Deum. Ego autem vobis parco; usus sum modestioribus vocibus maximo, minimoque, sed quod sentio non expressi. Discrimen involvi, ipse nudabo; optimum, pessimumque dixisse debueram; nam vere et absque dubio eo quisque pessimus, quo optimus es, si hoc ipsum quo optimus est ascribat sibi: nempe pessimum est hoc. Quod si dicat quis: Absit, agnosco, gratia Dei sum id quod sum; studeat autem captate gloriolam pro gratia quam accepit. nonne fur est et latro? audiat qui ejusumdi est: Ex ore tuo te judico, serve nequam. Quid nequius servo usurpante sibi gloriam domini sui. » Eadem est doctrina S. Gregorii papae, quam etiam praclara hac simihi udine illustrat: « Qui vitia superant, cum de victoria superbiunt, ipso hoste super sc?ruente intereunt. Eleazar namque in praelio elephantem feriens stravit, sed sub ipso quem exstinxit occubuit: quid ergo iste significat, quem sua victoria oppressit, nisi eos qui vitia superant; sed sub ipsis quae subjiciunt superbiendo succumbunt? quasi enim sub hoste, quem prosternit, moritur, qui de culpa, quam superat, elevatur.» Malum vero semper a se factum sciat, et sibi reputet.] Ita Petrus Damiani ad Desiderium abbatem Cassinensem scribens: « Noli, inquiebat (Lib.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
