Latin
4.131.298 to 4.131.321
Benedict, Regula 4.131.298-321
Unproofread scanNot analysed yet
ii, epist. 11), quod plerique faciunt, tantummodo si quid est in te virtutis attendere, ut vitia quasi post tergum posita negligas judicare: imitare naturalis in pavone diversitatis exemplum, qui nimirum pullinos, et velut ignobiles pedes prae oculis semper habet; insignem vero caudae pulchritudinem post se spectabilem praebet; videt in pedibus rusticum aliquid, quod despiciat, post tergum vero gerit, unde valeat quasi frae caeteris avibus superbire. Te quoque quodammodu quod in te virtutis est lateat. Si quid vero vitiosum et correctionis est dignum, ab aspectus tui judicio non recedat. »Diem judicii timere.] Qui judicii diem non timet, hic judicio carere merito dicendus est, et reprobatus: «Irremediabile namque periculum est, inquit S. Augustinus (Serm. 154 in Append. Serm.) seu quivis alius, sic aliquem vitiis, et cupiditatibus frena laxare, ut se rationem Deo non meminerit redditurum: puto quia magna sat jam peccati poena melum ac memoriam futuri perdidisse? j dicii. »Gehennam expavescere.] Et quis non expavesceret, cum vel quique sancto: um etiam maximi sola gehennae cogitatione toti tremuerunt? Quis nostrum S. Bernardo sanctior? et tamen quis non contremiscens cum contremiscentem audire potest? «Contremisco, inquit (Serm. 16, in Cant.) ,a dentibus bestiae infernolis, a ventre inferi, a rugientibus praeparatis ad escam: horreo vermem rodentem, et ignem torrentem, fumum et vaporem, et sulphur, et spiritum procellarum: horreo tenebras exteriores. Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, ut praeveniam fletibus fletum, et stridorem dentium, et manuum pedumque dura vincula, et pondus catenarum prementium, stringentium, urentium, nec consumentium? »Simili pavore pravas cogitationes pellebat S. Pachomius, ut legimus in ejus Vita cap. 29. Vitam aeternam omni concupiscentia spirituali desiderare.] Quia, ut dicit S. Bernardus (Serm. in festo S. Martini), Deus «propterea rectum fecit hominem etiam ipso corpore, et os homini sublime dedit, cum prona utique spectent animantia caetera terram, ut attollens ad sidera vultus, illo suspiret, ubi tam beatam et perennem conspicit mansionem: nonne enim pie, et fideliter intuentibus nobis vehementissimum quoddam incentivum amoris, et provocatio flagrantissimi desiderii est visio ipsa tam lucidissimae mansionis, etc.