Latin
4.131.341 to 4.131.370
Benedict, Regula 4.131.341-370
Unproofread scanNot analysed yet
ad vit. S. Ben. ,c. 37). Vide Joannem Clim. grad. 7, et Petr. Dam. opusc. 15, c. 23. Actus vitae suae omni hora custodire.] Hoc instrumentum sequitur ex praecedenti; fieri enim haud potest ut, mortem cogitans, vitam tuam non custodias. Porro quam necessaria sit nostri custodia pulchre omnino docet S. Bernardus, cum explicans illud Canticorum: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias, ait (Serm. 48 in Cant.) : «Quod si lilium est ipsa anima, juxta sponsi verbum, videat quam vigilem sollic tamque esse oporteat super custodia sui, septa undique spinis hinc inde aculeos intendentibus. . . . plenus est mundus spinis, in terra sunt, in aere sunt, in carne tua sunt: vide ergo quomodo caute ambules inter spinas. »Et iterum alibi (Serm. 82, de Divers.) : «Solent dicere homines hujus saeculi: Bonum castel um custodit qui corpus suum custodit; nos autem non sic; sed sterquilinium vile curstodat, qui corpus suum custodit. . . . . custodiendum magis animae castrum, quoniam aeterna ex ipso vita procedit; sed castrum in terra inimicorum situm undique impugnatur, et idcirco omni custodia, id est ex omni parte vigilanti sollicitudine est muniendum, inferius, superius, ante et retro, a dextris et a sinistris. Inferius impugnat concupiscentia carnis, quae militat adversus animam, quia caro concupiscit adversus spiritum. Superius imminet judicium Dei horrendum; h? rrendum est enim incinere in manu Dei viventis. . . Retio mortifera delectatio est, quae oritur ex recordatione peccatorum praeteritorum. Ante instantia tentationum. A sinistris vero arrogantium fratrum murmurantium inquietudo. A dextris obedientium fratrum devotio: possunt enim hi quoque, nisi caveatur, duobus nocere modis: aut bonis corum actibus invidendo, aut singularem gratiam aemulando, etc.» In omni loco Deum se respicere pro certo scire.] Nihil efficacius ad omnes vitae actus custodiendos, quam Deum in omni loco se respicere pro certo scire;