# Regula 4.131.371-394

Benedict, Regula, 4.131.371 to 4.131.394. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.131.371
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.131.371

« quando enim negligens po?erit fieri qui intuentem se Deum nunquam desinit intueri, qui sic eum su?er se videt intentum, ut omnia interiora ejus et exteriora omni hora considerare non cessat, omnes non solum actus, sed etiam ipsos subtilissimos aninum motus perscrutetur atque dijudicet? » inquit S. Bernardus (Serm. 2 in psalm. xc). Hinc et S. Basilius (Reg. brev., interr. 21): « Qui hoc facit (hoc est a Deo se respici cogitat), vel horum similia, neque vagabitur unquam, neque habebit otium vanis cogitationibus indulgere, vel aliquid cogitare quod non ad aedificationem fidei pertinet, et ad aliquam animae utilitatem spectet: quanto magis nihil audebit, quod adversum sit Deo, et non et placeat cogitare! » Potest tamen aliter hic Regulae locus intelligi, ut Deum nos respicere idem sit, ac nostra curare, nostrae saluti intendere, ut illi soli intendamus, qui nobis tam amanter intendit, juxta illud apostoli Petri: Omnem sollititudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi est cura de vobis (I Petr. v). Quanta veru sit illa ejus cura optime explicat auctor tractatus de Charitate, c. 23, apud S. Bern. tom. V. Cogita iones malas cordi suo advenientes mox ad Christum allidere, et seniori spiritali patefacere.] Cogitationes malas cordi nostro advenientes allidere ad Christum, est « contra illarum illecebras Christi auxilium implorare, ut victor possit existere; spem suam Christo committere, in illo fideliter credere, et firmiter sperare, et de triumphi victoria non sibi placere, sed Christo gratias agere, » inquit Smaragdus. Vel, ut ait Bernardus Cassinensis, allidere ad Christum per memoriam passionis ejus, et per orationem devotam; » ipse enim est serpens aeneus, quem qui respexerit, mortifero serpentis infernalis morsu handquaquam perinit. Quod autem S. Benedictus addit: Seniori spiritali patefacere, explicabimus ad cap. 7; hic solum annotasse sufficiat seniorem illum spiritalem intelligendum esse cum Boherio cujusque monasterii superiorem, qui licet aliquando sit minor aetate, major tamen et senior ratione jurisdictionis merito est dicendus: quamvis Richardus de S.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
