# Regula 4.141.64-88

Benedict, Regula, 4.141.64 to 4.141.88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.141.64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.141.64

Benedicti Anianensis legitur. Porro notat hic Trithemius quatuor praesertim hominum genera risum dedecere: virgines propter verecundiam; mulieres propter honestatem; infirmos propter defectum, quia validus risus eos offendit; et monachos propter eminentiam status. Lectiones sanctas libenter audire.] Non dixit libenter legere; sed libenter audire, quia, ut notat Bernardus Cassinensis, nonnulli sunt qui propter defectum visus, aut aliam infirmitatem non possunt legere. Vel etiam, ut ait Trithemius, quia tempore S. P. Benedicti aliqui admittebantur ad habitum, litterarum penitus ignari, qui omnes ne sacrae lectionis fructu privarentur, eas saltem aliis legentibus jubentur audire. Vel etiam libenter audire, liberum et voluntarium cordis assensum his quae leguntur praebendo, eaque opere exsequendo: quid enim prodest multa legere, multaque discere, nisi multa faciamus? Scienti bonum, et non facienti, peccatum est illi. Hic autem non quaslibet S. Benedictus monachis lectiones permittit, sed sanctas, hoc est sacram Scripturam, passiones SS. martyrum, vilaset collationes Patrum, scripta SS. doctorum, quae ad morum aedificationem conducunt, quorum omnium lectio monachis summae est utilitatis, maxime juvenibus, quibus eam commendat Guillelmus abbas S. Theoderici ad fratres de Monte Dei scribens in haec verba (De Vit. solit. cap. 14): « Tutius proponuntur legenda et meditanda Redemptoris nostri exteriora, et ostenditur in eis exemplum humilitatis, provocatio charilatis, et affectus pietatis; et de Scripturis sanctis, et SS. tractatibus Patrum moralia quaeque et planiora. Proponenda sunt ei gesta et passiones sanctorum, ubi nec laborandum sit in planitie historiali, et semper aliquid occurrat, quod novitii animum excitet ad amorem Dei et contemptum sui. Porro aliae historiae delectant quidem dum leguntur, sed non aedificant, quin potius mentem inficiunt, et in tempore orationis, vel spiritualis meditationis, inutilia quaeque vel noxia faciunt scaturire de memoria, etc. »

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
