Latin
4.143.130 to 4.143.158
Benedict, Regula 4.143.130-158
Unproofread scanNot analysed yet
»Et item (Num. 44): «Coge teipsum ut ores perpetuo cum lacrymis, ut forte misereatur tui Deus, et exuat te veteri homine. »Sed S. Benedicti textum expendamus. Quinque potissimum hic praecipit S. Pater. Primo peccatorum confessionem, quae, ut dicit S. Bernardus (Epist. 113), «peccatoris est vita, justi gloria, et peccatori necessaria, et justum nihilominus decet. »Secundo vult confessionem illam peccatorum esse praeteritorum, cupit enim non esse praesentia: praeterita autem vocat ea quae in saeculo ante conversionem commissa sunt: qua semel facta, nullum ab eo committi voluit, cujus angelica prorsus esse vita debuisset, ut observat Hildemarus. Vel etiam quia, ut loquitur Bernardus Cassinensis, «utilis est memoria praeteritorum peccatorum, quia ex illa tollitur praesumptio, et humilitas conservatur, et virtus bonae operationis acquiritur, sicut ex appositione fimi terra magis fecundatur et fructificat. »Eadem similitudine utitur Candidus in Vita Eigilis abbatis Fuldensis n. 26. Tertio, idque cum lacrymis vel gemitu, quod Deum summae bonitatis et infinitae clementiae offenderit, quod diaboli servum per peccatum se constituerit, quod aeterna coeli gaudia per modicam momentaneamque delectationem amiserit, et nunquam finienda gehennae incendia meruerit. Et bene cum lacrymis, quia «sicut ignis stipulam depascit, ita lacrymae sincerae quidquid sordium vel apparet vel non apparet abluunt et delent, »ut dicit S. Joannes Climacus (Grad. 7). Neque vero S. Benedictus simpliciter dixit cum lacrymis; sed apposite addidit vel gemitu; quia multi sunt quos lacrymarum gratia Deus non donat, qui interim tamen salubriter gemere possunt, quemadmodum B. Alcuinus (In ejus Vita, n. 14 saec. iv Bened. ,part. i), qui «secretissimam orationem semper in die. . . cum manuum diutina crucis extensione. . . . multis cum gemitibus (nam lacrymas perraro habere poterat) fundebat. »E contra vero S. Benedictus abbas Anianensis, de quo Smaragdus scribit (In ejus Vita n.