Latin
4.143.22 to 4.143.65
Benedict, Regula 4.143.22-65
Unproofread scanNot analysed yet
verum magis threnis nos decet, et lamentis indesinenter insistere. »Sane dc B. Alcuino referunt (In ejus Vita n. 19), quod «legerat juvenis libros antiquorum philosophorum, Virgiliique mendacia, quae nolebat jam nec audire, nec discipulos suos legere. Sufficiunt, inquiens, divini poetae vobis, nec egetis luxuriosa sermonis Virgilii vos pollui facundia; »quae totidem verbis de S. Maiolo scribit Syrus in ejus Vita lib. i, c. 14. Vide Vitam S. Odonis, saec. v Bened. ,et S. Hugonis abbatis Cluniac. ,auctore Hildeberto Coenoman. ,n. 18, apud Bollandum 29 April. ; et Regul. S. Isid. cap. 9. Orationi frequenter incumbere.] Exemplo S. Martini, de quo Severus Sulpitius scribit (In ejus Vitae lib. i), quod «nunquam hora ulla vel momentum praeteriit, quo non aut orationibus incumberet, aut insisteret lectioni; quanquam etiam inter legendum, aut si quid aliud forte agebat, nunquam animum ab oratione laxabat; nimirum, ut fabriferrariis mos est, qui inter operandum pro quodam laboris levamine incudem suam feriunt, ita Martinus etiam, dum aliud agere videretur, semper orabat. »Et certe, ut optime dicebat Evagrius (Tom. III Mon. Eccl. Graec. p. 95), «semper quidem operari, vigilare, jejunare non fuit nobis praeceptum; at sine intermissione orare lex sanxit. »Quia vero oratio proprium est monachorum negotium, haud erit fortassis eis injucundum breviter hic demonstrare, quid sit, quae ejus vis et efficacia, quae necessitas, quae ad eam dispositiones, quove sit facienda modo. Quid sit oratio docet S. Augustinus seu quivis alius (Serm. 73 in append. Serm.) his verbis: «Oratio est ascensio animae de terrestribus ad coelestia, inquisitio supernorum, invisibilium desiderium. »Et S. Joannes Climacus (Grad. 28): «Oratio, si ejus naturam seu qualitatem spectes, est familiaris conversatio, et conjunctio hominis cum Deo. »Similiter Guillelmus S. Theodorici (De Vit. Solit. c. 11): Oratio est hominis Deo adhaerentis affectio, et familiaris quaedam et pia collocutio, et statio illuminatae mentis ad fruendum quaudiu licet.