Latin
4.143.243 to 4.143.266
Benedict, Regula 4.143.243-266
Unproofread scanNot analysed yet
Ita docet Petrus Venerabilis ad S. Bernardum scribens in haec verba (Lib. i, ep. 28, sub finem): «Sicut eos qui, oblectamenta mundi fugientes, ejus aspera ob majus meritum discrete amplectuntur, omnino scimus esse laudandos; sic illos qui alios ad id quod non proposuerunt, et quod non expedit, violenter cogere volunt, dicimus non esse prorsus audiendos. »Et S. Bernardus in epistola ad Sinonem abbatem S. Nicolai (Epist. 84): «Invitandi sunt ad arctiorem vitam, non cogendi, quibus utique semel in ordine Cluniacensi praeesse «onsensisti. »Rationem alibi hanc reddit S. doctor (De Praec. et disp. c. 4): «Non parum praelati praescribitur voluntati, quod is qui profitetur, spondet quidem obedientiam, non tamen omnimodam, sed determinate secundum Regulam, nec aliam quam S. Benedicti, ut oporteat eum qui praeest non frena suae laxare voluntati super subditos, sed praefixam ex Regula sibi scire mensuram, et sic sua demum imperia moderari circa id solum quod rectum esse constiterit, neque quodlibet rectum, sed hoc tantum quod praedictus Pater instituit, aut certe quod sit secundum quod instituit; sic se quippe hahet professio: Promitto, non quidem Regulam, sed obedientiam secundum Regulam S. Benedicti, non secundum voluntatem praepositi, »etc. Tertio, sicut nihil ultra, ita nihil contra aut citra Regulam abbas jubere potest, v. g? ,sano manducare earnes, a nocturnis abesse vigiliis, aut aliquid hujusmodi, nec tali fratres tenentur obtemperare mandato: «Ergo nec praelati jussio, inquit iterum S. Bernardus (De Praec. et disp. ,c. 5), vel prohibitio non praetereat terminos professio iis; nec ultra extendi potest, nec contrahi citra: nihil me praelatus prohibeat horum quae promisi, nec plus exigat quam promisi; vota mea non augeat sine mea voluntate, nec minuat sinc certa necessitate.» Ratio est quia «absque necessitate remissio voti non dispensatio, sed praevaricatio est, »ut loquitur idem S.