# Regula 4.143.329-357

Benedict, Regula, 4.143.329 to 4.143.357. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.143.329
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.143.329

(Grad, 14): « Qui servit ventri suo, et interim conatur spiritum luxuriae vincere, perinde facit atque is qui incendium vult oleo superare. » Quapropter, « Sanctissimi principes monachorum cupientes amputare libid nis causas, victum nobis parcum et tenuem constituerunt ad certam mensuram, quo corpus sustentetur ad necessitatem, et non inciassetur ad libidinem, » ut scribit Trithemius (Homil. 21). Jejunii autem nomine cuncta macerationis genera vulgo intelligunt, quibus usi persaepe leguntur sancti, ut foedos libidinis aestus exstinguerent, Ita monachus quidam omnes ad lucernae flammam sibi digitos incendisse dicitur, ne libidinis flamma cor suum ardere permitteret (Lib. v de Vit. Pat., libello 5, n. 37). Ita S. Benedictus (S. Greg. L. ii Dialog., c. 2) carnis tentatione afflictus, in spinas et vepres corpus nudum provolvit. Ita S. Bernardus (In ejus Vita l. i, c.3), quod curiosius feminam aspexisset, stagno gelu constricto collo tenus se immersit. Alii flagellis, ciliciis, vigiliis, chameunis, ferreis catenis carnis tentationes impugnarunt, et vicerunt. Vide Regulam B. Aelredi ad Virgines, cap. 26 et 27. Secundo. Quia non minus castitati quam ipsi animae inimica est otiositas: « Qui thesaurum magnum in fragili corpore portatis, inquit Trilhemins (Homil, 21), otium fugite, semper aliquid boni facite, ut quoties tentator diabolus accesserit, utiliter vos occupatos inveniat. Enimvero qui otiosus est, insidiis patet tentantis; qui autem occupatur in opere bono, aditum clausit omnem insidiis. » Certe terrere nos debet quod scribit S. Joannes Climacus (Grad. 2): « Multos vidimus in saeculo prae curis, sollicitudinibus, nugis, vigiliisque, corporis sui furuisam tyrannidem fugisse, qui postquam ad religiosae quietis et secretae vitae silentium se contulerunt, per refractarios corporis motus misere sunt inquinati et polluti. » Tertio. Ad tuendam servandamque castitatem plurimum valet novissimorum, maxime inferni meditatio: id quod sordida cogitatione impugnato alicui fratri familiari hac similitudine edocuit quidam senex (Lib.v de Vit.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
