Latin
4.143.400 to 4.143.423
Benedict, Regula 4.143.400-423
Unproofread scanNot analysed yet
»Octavo. «Quantum quis in lenitate ac patientia cordis, tantum in corporis puritate proficiet; quantoque longius iracundiae propulerit passionem, tanto castitatem tenacius obtinebit: non enim aestus corporis declinabit, nisi qui animi mnius ante compresserit, quod apertissime Salvatoris nostri ore laudata beatitudo declarat: Beati miles, quoniam ipsi possidebunt terram. Non ergo aliter nostraio possidebimus terram, id est non alias ditioni nostrae rebellis hujus corporis terra subdetur, nisi mens nostra prius fuerit pat entiae levitate fundata, nec poterit adversus carnem suam libidinis bella comprimere, nisi prius armis mansuetudinis instruatur. »Denique castitas amans est solitudinis, nec efficacius aut magis praesens adversus omnes carnis impressiones remedium existimaverunt SS. Patres, quam fuga mulierum, ut hostem quasi fugiendo vincamus; tutam castitatem non credentes hoste praesente. Ita S. Caesarius (Serm. 293 in append. Serm. S. August.) : Contra libidinis impetum «apprehende fugam, si vis obtinere victoriam; nec tibi verecundum sit fugere, si castitatis palmam desideras obtinere. Unde, fratres eharissimi, ab omnibus Christianis, praeeipue tamen clericis, sive monachis Indigna et inhonesta familiaritas fugienda est, quia sine ulla dubitatione qui familiaritatem non vult vitare suspectam, cito dilabitur in ruinam.» Et paulo post: «Quod autem libidinem fugiendam esse suggerimus, apostolus Paulus evidenter ostendit, qui cum omnibus vitiis praedicaverit resistendum, dum contra libidinem loqueretur, non dixit resistite, sed fugite fornicationem, ac sic contra reliqua vitia, Deo auxiliante, debemus in praesenti resistere, libidinem vero fugiendo superare, licet alibi in Scripturis divinis legimus: Noli, inquit, in faciem virginis intendere. ne te scandalizet vultus ejus. »Idem docent S. Hieronymus scribens adversus Vigilantium sub finem, et Cassianus lib. vi Institutionum, cap. 3; quibus concinit illud Goffridi abbatis Vindocinensis (Lib. iv, ep. 41): «Ubi inordinate saecularis est assiduitas, diu de ssc non creditur grandis intuitas. maxime in loco in quo sexus femineus habitare permittitur, per quem etiam religiosae personae suspectae nabentur.