Latin
4.143.91 to 4.143.103
Benedict, Regula 4.143.91-103
Unproofread scanNot analysed yet
i ep. 15): «Si quilibet ignotus cubiculum regis irrumpat, eique praesens tanquam familiaris assistat, regis tamen alloquio non perfruitur, quia charus ei per anterioris notitiae gratiam non habetur; ita et nos infelices et miseri, quod quidem de mei similibus loquor, saepe soli in angustae cellae remotione consistimus, sois divinae majestatis obtutibus trementes adstamus, peccatis tamen obstantibus, vel intimi splendoris igniculum, vel compunctionis gratiam non meremur; sic itaque velut ante Regis videmur astare praesentiam; sed quia per vitae rectitudinem sibi noti non sumus, collocutionis internae dulcedinem non gustamus. »Secundo, ad bene orandum disponit saecularium negotiorum abdicatio, ut scribamus «sapientiam in tempore otii, nam qui minoratur actu, inquit praefatus Gilbertus (Loco citato), recipiet eam. »Unde et Petrus Damiani (Loco supra citato): «Meus terrenis obtenebrata negotiis, frustra se in contemplationis culmen attollere nititur, dum actionum saecularium merito quasi congestis lapidum ruderibus aggravatur; sicut enim aluta calcei, postquam per limosa luti fluenta transierit, non admittit arvinam, sic mens humana, nisi ab humore fuerit curae saecularis exuta, non percipit supernae pinguedinis gratiam, »etc. ; et Gilbertus de Hoillandia (Serm. 1 in Cant.) scribens in illud Canticorum, In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea: «In turba, inquit, in publico vix tangitur Jesus; ideo sponsa, quae non tantam tangere, sed amplexari et attrectare desiderat, devitans publicum, elegit secretum et lectuli et noctis. »Tertio, sincera passionum et carnis mortificatio, ut familiari hac similitudine demonstrat Petrus Damiani (Loco cit.) : «Sicca chorda clarum harmoniae sonitum, humida reddit obtusum, tympanum quoque surdum sonat, si quilibet eum humor humectat: sic necesse est, ut mens humana a carnis voluptate sit arida, quatenus iu Dei omnipotentis auribus ejus oratio sit arguta. »Quarto, aptus quaerendus est locus ad orandum, nimirum remotus, et ab omni tumultu secretus;