Latin
4.154.1 to 4.154.25
Benedict, Regula 4.154.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
Certe prohibitum olim in virorum monasteria feminis aditum passim testantur antiquae monachorum regulae: Regula tertia SS. Patrum (Cap. 4), «familiaritatem omnium mulierum, inquit, tam parentum quam extranearum pro custodienda vita, vel cavendis laqueis diaboli ab omnibus monasteriis, vel culturis monachorum; seu frequentationem monachorum a monasteriis puellarum, sicut regula edocet, prohibere censemus; neque ulla mulier in interius atrium monasterii ingredi audeat. Quod si cum consilio vel voluntate abbatis monasterium, vel cellulas monachorum quaedam fuerit ingressa, merito ipse abbas et nomen abbatis deponat, et inferiorem se omnibus presbyteris recognoscat; quia tabs sancto gregi praeponi debet, qui eos immaculatos Deo offerre procuret, non per quaslibet familiaritates diabolo sociare festinet. »S. Basilius (Serm. 1 de Inslit. monach ): «Mulieres a monasteriorum ingressu prorsus arceantur. »S. Caesarius in Regula ad Monachos cap. 11: «Mulieres in monasterio nunquam ingrediantur. »Regula S. Ferreidi (Cap. 4): «Nulla penitus mulier ad monasterium, etiamsi pro dilectione expetere videatur, accedat. Similiter eam etiam religiosis feminis vel puellis, ne qua forte occasio minus intelligentibus relinquatur, accedendi licentiam amputamus: quia non potest habitatio in longum esse secura, inimico proximo et hoste vicino. »Denique Regula Tarnatensis monasterii (Cap. 20): «Feminae vestrum non frequentent habitaculum, sed cum pro devotione sua, vel pro amore religionis vestrae expetierint monasterium, non eis concedatur interiores monasterii januas introire; sed in oratorio, aut in hospitali domo reddatur illis honor et gratia, »Hanc veterum monachorum disciplinam confirmant concilium Turonense i (Cap. 17) his verbis: «Mulier intra septa monasterii nullatenus introire permittatur; si abbas in hac parte aut praepositus negligens apparuerit qui eam viderit, et non statim ejecerit, excommunicetur. »Concilium Antissiodorense (Can. 26): «Si quis abbas mulierem in monasterio suo ingredi permiserit, aut festivitates aliquas ibi spectare praeceperit, tribus mensibus in alio monasterio recludatur, pane et aqua contentus.» Similiter Romanum sub S.