Latin
4.154.104 to 4.154.137
Benedict, Regula 4.154.104-137
Unproofread scanNot analysed yet
Caesarii ad virgines, c. 33, et S. Donati cap. 55, in quibus haec lego: «Nullus virorum in secreta parte in monasterio et in oratoriis introeat, exceptis episcopis, provisore et presbytero, diacono, subdiacono et uno vel duobus lectoribus, quos et aetas et vita commendet, qui aliquoties missas facere debeant. Cum vero aut tecta restauranda sunt, aut ostia, vel fenestrae sunt componendae, aut aliquid hujusmodi reparandum, artifices tantum et servi, ad operandum aliquid, si necessitas exegerit, cum provisore introeant; sed nec ipsi sine licentia aut permissu matris. »Addit S. Caesarius cap. 34: «Matronae etiam saeculares, vel puellae, seu reliquae mulieres, aut vici adhuc in habitu laico similiter introire prohibeantur. »Quid quod nec medicos virginum monasteria ingredi permittat S. Gregorius papa? Vide eonc. Matisconense 4, cap. 2, Forojuliense ann. 791, cap. 12, et novissime Tridentinum, sess. 25, de Regul. c. 5. Quae autem ex Regulis S. Caesarii et sancti Donati, ex privilegio Joannis papae IV, et ex Vita S. Liolae modo protulimus, ea non solum probant denega um prorsus in asceteria virginum viris adituui, sed etiam, quod majus est, in earum oratoria seu eccle ias, quod confirmatur ex concilio Epaonensi anno 517, cap. 38, Arelatensi anno 813, cap. 7, Turonensi iii, eodem auno, cap. 29. Idem vice versa de monachorum ecclesiis asserendum est, in quas nullus omnino mulieribus quibuscunque, etiam religiosis, patebat ingressus, ut colligitur tum ex Regula S. Aureliani ad monachos, cap. 15, quae feminas sive consanguineas, sive notas, aut alias ad Orationem ingredi non permittit, imo nec viris laicis; ex cap. 14; ex concilio Antissiodorensi can. 25, quod cavet ne abbas in monas erio mulierem admittat, aut festivitatis aliquas ibi spectare praecipiat; ex concilio Romano, in quo S. Gregorius papa prohibet, ne episcopus missas in coenobio monachorum celebret, ne forte «in servorum Dei recessibus et eorum receptaculis ulla popularis praebeat ur occasio conventus, vel …ulirum fiat novus introitus, quod omnino nec expedit animabus eorum;