Latin
4.154.269 to 4.154.310
Benedict, Regula 4.154.269-310
Unproofread scanNot analysed yet
Wandregisili religionem divinitus punita, «poposcit se flebili cum voce ad S. Mariae basilicam, quae vicina erat Fontanellae coenobio, ejusque ditionis perduci, »cumque S. confessoris ecclesiam aspexisset sanata est. Utquid enim S. Wandregisili patrocinium rogatura, non ejus in ecclesiam, sed in B. Mariae vicinam se duci poscit, nisi quia feminis erat inaccessa? De Madriacensi res citra controversiam esse debet ex Mir. S. Leufredi cap. 4 (Saec. iii, part. i, p. 593), ubi «femina caeca juxta monasterium adveniens cum cognovisset nullum aditum feminis illuc ingrediendi patere, misit candelam ad memoriam viri Dei per quemdam hominem. »Et in ejus vita n. 6, in loco possessionis suae oratorium adhuc laicus statuisse dicitur, «ubi nullus introitus nec accessus feminis dabatur. »Similiter de Flaviacensi, in quo S. Geremarus ecclesiam ex jussu angeli construxit, hac conditione, ut «mulieribus nullus unquam ad eam accessus patebit, »inquit Vitae scriptor, n. 24. Similem disciplinam in suo monasterio instituisse Elizachar abbatem Centulensem auctor est anonymus in lib. i Mir. S. Richarii, n. 4, et Hariulfus in Chron. Centul. lib. iii, cap. 4. Sed jam tempus est ut in Belgium pertranseamus. Ibi insign ora haud dubium monasteria censeri debent Elnonense S. Amandi, Sithivense S. Bertini, et Laubiense, in quibus omnibus olim ecclesiae feminis haudquoquam patebant (Spicit. tom. IV). De Elnonensi luculentum habemus testimonium in Supplemento Milonis de vita S. Amandi cap. 6, ubi S. praesulis corpus translatum dicitur ex S. Petri basilica (Saec. ii Bened. ,p. 726); «quae quoniam pro sui parvitate tanti praesulis tumulo visa fuit incongrua, atque etiam secundo sexui propter monachorum habitacula inaccessa, frequenti religiosorum virorum conventu visum est aliam magnitudine praestantem debere aedificari, quae ex utroque sexu a confluenti illo sufficeret multitudini populari, nimirum extra monasterii ambitum. »De Sithivensi nihilominus constat ex lib.