Latin
4.154.469 to 4.154.513
Benedict, Regula 4.154.469-513
Unproofread scanNot analysed yet
i April. Nullum odire.] Recte enim S. Basilius (Serm. 2 de Instit. mon.) : «Si Deus, ut dicit Joannes, charitas est, necesse est omnino diabolum esse odium. Quemadmodum igitur, qui charitatem habet, is Deum habet; sic et qui odium habet, diabolum in se ipso nutrit. »Quare de monachis monasterii Alexandriae narrat Joannes Climacus (Grad. 4), «quod si quis ex illorum contubernio aliorum osor deprehenderetur, hunc pastor in sejunctum ab aliis coenobium, tanquam reum in exsilium amandabat; cumque conviciatus esset aliquando quidam frater alteri, ex templo conviciatorem ejici praecepit, d…cens non debe…e duos daemones esse in coenobio, unum visibilem, et alterum invisibilem. »Zelum non habere, invidiam non exercere.] Zelum scilicet amaritudinis malum, qui separat a Deo et ducit ad infernum, de quo cap. 72. Et invidiam, per quam mors intravit in orbem terrarum. Vid. Cass. coll. 18, cap. 17; et Regulam S. Ferreoli, cap. 9. Contentionem non amare.] «Contentio, ex S. Basilio (Regul. brev. interr. 66), est, quandocunque quis ne altero inferior videatur, facere aliquid studet. »Hanc idem S. doctor tanquam meditationem et viam ad rebellionem, a monasteriis amandari jubet; unde et in poenis quae sub ejus nomine exstant inter ejus opera n. 21 (Serm. 2 de Instit. mon.) ,ista habetur: «Si quis de Scripturis contentiose disputat, careat benedictione. »Et in Regula S. Pachomii (Art. 118) lego: «Si inventus fuerit unus e fratribus aliquid per contentionem agens, vel contradicens majoris imperio, increpabitur juxta mensuram peccati sui. »Quae totidem verbis exstant in Regula Orientali cap. 14 (Tom. I Mon. Eccl. Graec. ,pag. 561). Quid ergo «Si quis locutus fuerit de qualibet re, aiebat abbas Matoes, ne contendas cum eo sed si recte disserit, quam patebit: »Quod de ecclesia intelligendum esse manifestum est ex lib. Mirac. ,n. 12. In Landeveneco etiam monasterio idem viguit feminis interdictum, testante S.