Latin
4.154.551 to 4.154.589
Benedict, Regula 4.154.551-589
Unproofread scanNot analysed yet
Geremarus ecclesiam ex jussu angeli construxit, hac conditione, ut «mulieribus nullus unquam ad eam accessus patebit, »inquit Vitae scriptor, n. 24. Similem disciplinam in suo monasterio instituisse Elizachar abbatem Centulensem auctor est anonymus in lib. i Mir. S. Richarii, n. 4, et Hariulfus in Chron. Gentul. lib. iii, cap. 4. Sed j…m tempus est ut in Belgium pertranseamus. Ibi insign ora haud dubium monasteria censeri debent Elnonense S. Amandi, Sithivense S. Bertini, et Laubiense, in quibus omnibus olim ecclesiae feminis haudquaquam patebant (Spicit. tom. IV). De Elnonensi luculentum habemus testimonium in Supplemento Milonis de vita S. Amandi cap. 6, ubi S. praesulis corpus translatum dicitur ex S. Petri basilica (Saec. ii Bened. ,p. 726); «quae quoniam pro sui parvitate tanti praesutis tumulo visa fuit incongrua, atque etiam secundo sexui propter monachorum habitacula inaccessa, frequenti religiosorum virorum conventu visum est aliam magnitudine praestantem debere aedificari, quae ex utroque sexu a confluenti illo sufficeret multitudini populari, nimirum extra monasterii ambitum. »De Sithivensi nihilominus constat ex lib. ii Miracul. S. Bertini, cap. 12, a tempore S. Abbatis usque ad annum 938 (Saec. iii Bened. ,part. i), quo Adala, Flandriae comitissa,« cum saepissime magnis infirmitatibus esset aggravata, desiderare coepit ut in hoc monasterio ei licentiam monachi darent intrare, ut coram altari S. Bertini pro salute deprecatura liceret se prosternere. »Qua licentia a monachis obtenta, «feria secunda Paschae introduxerunt eam episcopi in eodem monasterio non sine tremore maximo, quoniam hoc illa prima facere praesumpserat, quod antea reginarum nulla concupiscere vel audebat, »Nec deinceps id permissum est ad saeculum usque decimum quartum. Denique de Laubiensi testatur Folcuinus in libro de Gestis abbatum Laubiensium, cap. 4 (Spicil, tom. VI), in principalem S. Petri basilicam illicitum fuisse, nisi certo tempore, feminis accessum, id quod Folcuini tempore, qui obiit anno 990, adhuc usus obtinebat: quapropter S.