Latin
4.154.70 to 4.154.84
Benedict, Regula 4.154.70-84
Unproofread scanNot analysed yet
si vero prior, vel subprior; vel cellerarius fuerit, ab officio deponetur, et tribus diebus uno eorum in pane et aqua peragat levem culpam; alii vero monachii et conversi poenam similem sortiantur, et ultimi omnium sint per annum. »Hujus decreti praxim (Exstat in Nomastico Cistir. ,p, 500) saltem aliqua ex parte videre est in capitulo generali Cisterciensis ordinis anni 1205, in quo haec recitantur: «Abbas de Ponliniaco, qui contra formam ordinis reginam Franciae cum aliis ejusdem sexus non paucis in suum monasterium introduxit ad audiendum sermonem in capitulo, ad processionem in claustro, ad reficiendum, et pernoctandum duabus noctibus in infirmitorio, sumpta occasione quod ex rescripto domini papae, et ex permissione domini Cistereii eidem dominae patebat aditus illius monasterii, cum eo usque procedendum nec dominus papa, nec abbas Cistercii indulserint, sed nec etiam aliquid tale cogitaverint; et quia tam enorme factum sustinuit in totius ordinis Cisterciensis injuriam; licet absque omni retractatione depositionem mereretur in instanti, tamen ad instantiam et petitionem domini Remensis, cui negare quidquam nec volumus, nec debemus, et aliorum etiam episcoporum, ei paicitur in praesenti. Verum ne omnino impunita remaneat tanta praesumptio, extra stallum abbatis mancat usque ad Pasclia, nec celebret nisi de nccessitate sui officii, et sex diebus sit in levi culpa, tribus scilicet diebus in Cistercio, et tribus in Pontiniaco, uno eorum in pase et aqua hinc et inde, »Cassinenses (Cassin. Declar. in Req. S. B. ,cap, 53) etiam sub poena excommunicationis ipso facto incurrendae prohibent, duci aut recipi intra septa regul ria monasterii mul…eres, sive laicas, sive religiosas; Coelestini (ln Const. c. 11, §3) sub poena privationis officiorum, perpetuae inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda, et aliis poenis in canonicis sanctionibus et Rom. pontif.