# Regula 4.154.85-103

Benedict, Regula, 4.154.85 to 4.154.103. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.154.85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.154.85

bullis expressis. Denique Constitutiones congregationis montis Olivetipauca haec habent (Part. ii, c. 53): « Mulieres nunquam (inviolabiter servata bulls Pii V super hoc edita) in monasterium ab abbate admittantur. » Porro quae hactenus a nobis dicta sunt de mulierum in monasteria virorum ingressu prohibito, idem e converso asserendum de viris in coenobia virginum: illis nimirum interdictum fuisse omnem aditum, ut patet ex supra citata Justiniani novella 133, ex S. Isidoro in lib. ii de Eccl. officiis cap. 15, ex Vita S. Liobae cap. 1, in quo refertur duo in Angliae loco, qui dicitur Winbrunno, fuisse coenobia, virorum unum, feminarum alterum, « quorum ab initio tundationis suae utrumque ea lege disciplinae ordinatum est, ut neutrum eorum dispar sexus ingrederetur; uunquam enim virorem congregationem femina, aut virginum contubernia quisquam virorum intrare permittebatur, exceptis solummodo presbyteris, qui in ecclesias carum ad agenda missarum officia tantum ingredi solebant, et consummata oratione statim ad sua redire. » Et cap. 2, S. Tetta, ejusdem monasterii abbatissa, dicitur « non tantum laicis aut clericis, verum etiam ipsis quoque episcopis in congregationem earum » negasse ingressum, excepta nimirum altaris officio. idem videre est in privilegio Joannis papae IV, pro sanctimonialibus cujusdam coenobii B. …ariae in Gallia, in quo inter alia summus pontifex vult, ut « episcopus, quem mater spiritatis, paterque monasterii, vel cuncta congregatio voluerit, ad celebranda missarum solemnia in congregatione abbatissae vel etiam reliquarum juniorum, sacrandi etiam tabulas altaris, in quibus missae debeant celebrari, habeat facundiam in eodem monasterio ingrediendi, ad officium scilicet sacerdotalis ministerii, et tales secum ipse pontifex introducat quales vita et religio sancta commendat: quo peracto officio, nihil contingens; nihilque ambiens per concupiscentiae stimulum, vel rapinae pravitatis ingenia, sed gratis per omnia agens, ad propria mox regredi non moretur. » Ubi quod ait: Tales secum ipse pontifex introducat, etc., intelligendum videtur de aliis altaris ministris, ut colligimus ex Regulis S.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
