# Regula 40.536.1-22

Benedict, Regula, 40.536.1 to 40.536.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/40.536.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/40.536.1

De mensura potus. Unusquisque proprium habet donum ex Deo: alius sic, alius vero sic. Et ideo cum aliqua scrupulositate a nobis mensura victus aliorum constituitur. Tamen infirmorum contuentes imbecillitatem, credimus heminam vim per singulos sufficere per diem. Quibus autem donat Deus tolerantiam abstinentiae, propriam se habituros mercedem sciant. Quod si, aut loci necessitas, vel labor, aut ardor aestatis amplius poposcerit, in arbitrio prioris consistat, considerans in omnibus, ne subrepat satietas aut ebrietas: licet legamus, vinum omnino monachorum non esse. Sed quia nostris temporibus id monachis persuaderi non potest, saltem vel hoc consertiamus, ut non usque ad satictatem bibamus, sed parcius: quia vinum apostatare facit etiam sapienter. Ubi autem loci necessitas exposcit, ut nec supra scripta mensura inveniri possit, sed multo minus, aut ex toto nihil; benedicant Deum qui ibi habitant, et non murmurent. Hoc ante omnia admonentes ut absque murmuration bus sint. COMMENTARIUS. Unusquisque proprium habet donum ex Deo: alius sic, alius vero sic.] Ex hoc Apostoli effato regulam victus aliorum S. P. Benedictus accepit, ut nimirum juxta acceptum a Deo donum unicuique tribuatur: quam pariter normam in Regula sibi ab angelo tradita secutus est S. Pachomius (In ejus Vita), singulis juxta vires suas edere concedens et bibere; pro medo vescentium laborare compellens, neque comedere modeste, neque jejunare prohibens. Et ideo cum aliqua scrupulositate a nobit mensura victus aliorum constituitur.] Eamdem difficultatem olim expertus est Cassianus, uti ipse testatur in lib. v, cap. 5. Tamen infirmorum contuentes imbecillitatem.] « Hic infirmarum imbecillitatem non pro corporis aegritudine, sed pro animi dicit imbecillitate, inquit Smaragdus; non enim abstinentiam exterius corpus valet implere, nisi et interius animus consenserit abstinere; multi enim abstinere poterant propter concessam salutem: sed non valent propter animi imbecillitatem.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
