Latin
40.536.111 to 40.536.132
Benedict, Regula 40.536.111-132
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si adeo parva fuisset heminae mensura, satius omnino fuisset vinum prorsus auferre monachis, quam tantillum per diem concedere. Postea heminae capacitatem amplius discutiens rem factis demonstrandam esse asserit; atque imprimis exemplum ex Regula Magistri (Cap. 27) petitum profert, ex qua tres in hemina calices comprehendi demonstrat. Haec Regula Magistri non suam singulis tratribus heminam sive vas vinarium assignat, sed ex eodem vase omnibus misceri praecipit, primo quidem aestivo tempore singulis singulos meros, id est meri calices, deinde caldos omnibus quaternos extra illum merum; et, cum ad sextam reficitur, ternas sera potiones. Hieme vero ad refectionem sive sextae, sive nonae caldos duntaxat ternos. Ne quis autem in tali institutione abusus subreperet, ipsam calicis mensuram, in qua singuli biberent, determinavit, ne forte plus quam par esset, aliquis vini exhauriret. Calix vero, infit, seu galleta, per quem erit in diversis vicibus ministrandum, talis sit, qui tertius impleat mixtam heminam. Tres ergo hemina calices continebat, quos ubi aliquis ministrasset, mixta, id est jam propinata esset hemina. Id confirmat ex Regulis sancti Fructuosi et sancti Isidori, qui Benedictinam prae oculis habuerunt, ejusque ritus expresserunt, cum suam condiderunt. Nam ex Regula sancti Isidori (Cap. 10) ternis poculis fraterna reficienda est sitis, et S. Fructuosus (Cap. 5), qui privatis dicbus semiheminam concedit, in praecipuis solemnitatibus tres fratribus potiones indulget, hoc est integram heminam. Eamdem sententiam amplius confirmat ex Statutis sancti Adalardi abbatis Corbeiensis, qui in Cassinensi monasterio din versatus fuerat, et Statuta anno 822, hoc est annis post synodum Aquisgranensem quinque conscripsit. Is in lib. i, cap. 4 (Spicil. tom. IV), praescribit ut duodecim canonicis quatuor sextarii dividantur, ita ut unusquisque accipiat calices duos. Quo ex loco patet sextarium in Corbeiensi monasterio sex calicibus copstitisse, ac consequenter heminam tribus;