Latin
40.536.144 to 40.536.164
Benedict, Regula 40.536.144-164
Unproofread scanNot analysed yet
Cum nullum in tota dissertatione novum proponat argumentum, aut si quid novi proposuerit, totum in responsis ad objecta consistat, dissertationem interim relinquens, responsiones in quibus plurimum ingenii acumen ac subtilitatis demiratus sum, impugnare mihi proposui. In iis dissertator supponens congii Farnesiani veritatem, et quod inde concluserat, antiquam Romanorum heminam decem duntaxat unciis constitisse, sanctumque Benedictum Italicam heminam fratribus suis, non aliam tribuisse; totus est in probando: 1° antiquam Romanam heminam adusque S. Benedicti tempora fuisse in usu; 2° ejus usum in tota Italia viguisse; 3° mutationes in mensuris non nisi longo post tempore contigisse. At quibus id momentis demonstret videamus. Primo, ut probet antiquas Romanorum mensuras adusque sancti Benedicti tempora in communi usu commercii perseverasse, adducit Fannii carmen de Ponderibus et Mensuris, quod ille Constantini imperatoris tempore scribebat, hoc est ducentis ante S. P. Benedictum annis; quodque postea Priscianus, vivente sancto legislatore, Constantinopoli expolivit, nulla tamen quoad rerum substantiam facta mutatione. Quapropter cum Fannii carmen a Prisciano. vivente sancto Benedicto expolitum, uncias heminae duntaxat decem tribuat, signum est Romanam heminam ad eum usque usu receptam fuisse. Istud argumentum, quod adeo validum existimat dissertator, nullius mihi ponderis esse videtur. Nam primo ex auctoritate Fannii, qui ducentis ante S. P. Benedictum annis scripsit, nihil potest inferri; quamvis enim viguisset ejus adhuc tempore Romana hemina, potuit tamen intra ducentos annos mutari, ut revera mutata est, nec adusque sanctum Benedictum perseverasse. Nec plus urget Prisciani testimonium, qui non novum condidit carmen, sed a Fannio conditum expolivit, mutatis quidem verbis, ut majori cum delectatione illud lector percurreret, sed nulla quoad substantiam rerum mutatione facta, ipso fatente dissertatore. Quid autem ad rem Prisciani expolitio? Si quis nunc Fannii carmen expolire aggrederetur, ejus verba mutans, substantiam rerum conservans, rectene concluderetur inde Romanas mensuras ad nostra usque tempora usu perdurasse?