Latin
40.540.176 to 40.540.194
Benedict, Regula 40.540.176-194
Unproofread scanNot analysed yet
iii Ben.) ,ubi minor parvissimo etiam vasculo appellatur. Addere potuisset dissertator heminam apud Cluniacenses unico scypho comprehensam fuisse: nam apud Udalricum (Lib. ii. c. 4) reperimus signum scyphi, qui capit quotidianam vini mensuram. Verum hisce exemplis aliud opponimus Hildemari longe ad persuadendum efficacius, ut pote qui perspectam omnino habebat genuinam sancti Benedicti heminam. Hic autem, explicans eum Regulae locum qui cavet ne monacho subrepat ebrietas, ait minuendam esse mensuram ei «qui de sola heminae mensura crapulam sentit, id est qui aut in locutione, vel in ingressu vacillat. »Quod plane ei contingere non potest qui tam parvissimo vasculo in diem contentus est. Caeterum haec nostra, quam proponimus, heminae mensura, sobrietatis metas non adeo excedit, ut pro parvissimo vasculo haberi non possit respectu majoris et amplioris vasis, v. g. ,modii, qui forte necessarius esset ad potandam numerosam congregationem. Locus autem ex Udalrico citatus intelligendus est de singulari aliquo scypho amplissimo, quales reperiuntur aliqui ad singulares aliquos usus destinati, non de communi. Atque haec sufficere credimus ad faciendum satis dissertatori. Quod si iterum assurgat, nobis opponendo sanctorum quorumdam exempla, qui vinum ita dilutum aqua bibebant, ut vini speciem amisisse videretur, respondebimus omnia haec singularia sanctorum exempla contra ipsum pro nobis militare: nam si sex tantummodo uncias ad prandium unicuique concedas, certe omnes ita vinum diluere cogentur, ut vini speciem amittat; et sic quod singulare quibusdam laudatur in sanctis, omnibus monachis commune evadet. Sed de hemina satis. Quibus autem donat Deus tolerantiam abstinentiae, propriam se habituros mercedem sciant.] Quem locum ita explicat Petrus Damiani (Opusc. 13, cap. 7): «Ac si promulgator sanctae Regulae suis auditoribus dicat: Suscipientes quidem quod indulgeo, non peccatis, sed non suscipientes mercedem habetis; admissa siquidem misericordia, non incurritis poenam;