Latin
40.540.213 to 40.540.228
Benedict, Regula 40.540.213-228
Unproofread scanNot analysed yet
Atque ita sanctus Isidorus in Regula scribit (Cap. 10); «Quicunque ad mensam residens a carnibus vel vino se abstinere voluerit, non est prohibendus; abstinentia enim non prohibetur, sed potius collaudatur. »Quod si aut loci necessitas, vel labor, aut ardor aestatis amplius poposcerit.] Tres hic exponit causas, pro quibus augeri aliquid ad indultam heminam possit: loci necessitatem, sive, ut explicat Boherius, loci qualitatem, laborem, et aestatis ardorem; de quibus Bernardus Cassinensis sic disserit: «In necessitate loci comprehendit etiam necessitatem personae; quia potest esse, quod aliqua persona indiget citius, alia persona minus, sicut in loco multum sicco et valde arido, et solis percussione continua fervente, majori egent potus humectatione, sicut patere potest in insulis quibusdam marinis, et specialiter in insula Lirinensi. In labore etiam corporis desiccatur humor humidus, ex labore et sudore consumptus, vel calore naturali magis incitato et fortius agente. Tempore enim aestatis cholera magis regnat, et exterioris invalescit igne caloris. »His tribus causis duae possunt aliae adjungi, scilicet Sanctorum solemnitates, et hospitum adventus; de quibus Regula Cujusdam ad virgines (Cap. 10): «Potus vero, si sicerae liquoris, id est cervisiae, mensura solita tribuatur; si voluntas abbatissae fuerit, si labor, vel festus dies, vel hospitis adventus pia precatio exagitaverit, vini potio augenda est.» In arbitrio prioris consistat.] Id est abbatis; nam «prior, praepositus, ac decanus, sive etiam cellerarius non possunt in aliquo supra Regulam dispensare, aut aliquid aliud agere, nisi quantum conceditur eis ab abbate, »inquit Boherius. Ex hoc autem loco patet heminam non ita amplam esse mensuram ac voluerunt nonnulli: quae si tanta esset, nunquam necesse foret aliquid illi superaddere. Considerans in omnibus ne subrepat satietas aut ebrietas.] Ex hoc econtra constat heminam non adeo fuisse brevem, ut docent alii;