# Regula 40.549.106-118

Benedict, Regula, 40.549.106 to 40.549.118. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/40.549.106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/40.549.106

» Ubi autem loci necessitas exposcit, ut nec suprascripta mensura inveniri possit.] Lo…i necessitas duobus hic modis intelligi potest: 1° si monasterium in his situm sit regionibus in quibus vinum non nascitur; 2° si nullae sint monasterio vineae, et tanta sit ejus paupertas, ut commode emi non possit. Ita fere Boherius. Aut multo minus, aut ex toto nihil.] Si tantilla erat hemina vini, ut vult dissertator, quomodo multo minus reperiri posset? Benedicant Deum qui ibi habitant, et non murmurent.] « Si quis enim murmuraverit ob cibum, inquit S. Basilius, obnoxius est judicio eorum, qui murmuraverunt in deserto. » Ex hoc porro loco non male infertur S. P. Benedictum non uni Cassinensi coenobio Regulam scripsiesse, sed toti mundo promulgandam spiritu prophetico praeviderat. Vide Haeften., lib. ii, tract. 6, disq. 3.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
