Latin
41.553.60 to 41.553.73
Benedict, Regula 41.553.60-73
Unproofread scanNot analysed yet
et una mensura sit in omnibus, id est ab hora nona usque ad horam alteram a cibis temperandum est, nec ante sive post mensam, quae communiter ad coenam fratribus apponitur, aliquid ori indulgendum est, nisi infirmitas, sive differentia aetatis, sive corporis aliquid coegerit. »Regula vero Magistri (Cap. 28): «Omni tempore, ait, in septimana duobus diebus ad sextam reficere debent, hoc est quinta feria et dominica: caeteris aliis in septimana diebus ad nonam horam reficere oportet. Nam erubescamus nos, qui sumus spiritales, fugere hora nona jejunium, cum vetusta consuetudo antiquitus cognoscitur prandia ignorasse. Nam ideo ad nonam horam universis diebus constituta sunt solvi jejunia, ut sit aliquid prolixius, quod Quadragesimae diebus addatur, id est usque ad vesperam, hoc est post lucernariam. A Sexagesima vero quarta, sexta, et sabbato, post lucernariam semper reficiant: aliis vero diebus usque ad Quadragesimam ad nonam reficiant, ut quod dominicae Quadragesimae de quadraginta jejuniis subtrahunt quarta, sexta, et sabbato, a Sexagesima in jejuniis usque ad vesperam continuatis restituant, ut quadraginta in numero jejunia compleantur. »Regula solitariorum (Cap. 42): «Ab octavis Paschae usque ad Pentecosten bis in die reficiant. His ergo diebus quarta et sexta feria usque ad nonam jejunent, quia sicut equis frena sunt imponenda, ita corpora nostra jejuniis sunt infrenanda. A Pentecoste usque ad calendas Septembris quarta, et sexta, septimaque feria jejunent usque ad nonam: reliquis vero diebus ad sextam reficiant, et ad vesperam coenent. A calendis autem Septembris usque ad caput Quadragesimae ad nonam semper reficiant, nisi forte quis voluerit jejunium usque ad vesperam protelare. In Quadragesima vero usque ad Pascha ad vesperam reficiant. . . . Praeterea quoque si quis voluerit omni tempore jejunare, exceptis dominicis et aliarum festivitatum diebus, non prohibeatur ei; quia sic faciebant sancti Patres nostri Antonius, et Benedictus, nec non Macarius, et caeteri alii.» Sanctorum etiam in servandis jejuniis exempla nobis proponit Regula ms.