Latin
41.553.92 to 41.553.100
Benedict, Regula 41.553.92-100
Unproofread scanNot analysed yet
Pascha ad vesperam reficiant. Ipsa tamen vespera sic agatur ut lumine lucernae non indigeant reficientes, sed luce adhuc dici omnia consummentur.» Regula Cujusdam ad virgines toto Paschali tempore duplicem ad sextam et ad seram refectionem permittit: «A Pentecoste vero, inquit (Cap. 11), si gravis labor non exigat, aut hospitum non cogat adventus, usque ad Quadragesimae inchoationem ad nonam, id est semel …uent, exceptis magnarum solemnitatum eventibus, aut si labor grandis exegerit, ut duabus reficiant vicibus. Ab inchoatione Quadragesimae usque ad sacratissimam solemnitatem Paschae, exceptis dominicis diebus, ad vesperam deficiendum est, ut ante noctis inchoationem cum statione lucis refectionis impleatur hora.» In Regula etiam sancti Stephani ordinis Grandimontensis institutoris haec lego (Cap. 57): «A sancto Pascha usque ad Exaltationem sanctae Crucis bis in die, primo videlicet post sextam, et secundo post vesperas refectionem vobis sumere disponimus, exceptis jejuniis in hujus temporis spatio constitutis. Verum ab Exaltatione sanctae Crucis usque ad Pascha vobis jejunare praecipimus, exceptis diebus dominicis, et die natali Domini. Rursus autem a praedicto festo verae Crucis usque ad initium Quadragesimae post 9, et exinde usque ad Resurrectionem dominicam post vesperas cibum sumere vobis statuimus. Item a festivitate Omnium Sanctorum usque ad Nativitatem dominicam, et a Septuagesima usque ad Pascha, cibo quadragesimali tantum vobis uti praecipimus; caeteris vero temporibus ovis et caseis quandoque vesci vobis permittimus.»