Latin
41.557.19 to 41.557.39
Benedict, Regula 41.557.19-39
Unproofread scanNot analysed yet
A Pascha usque ad festum Exaltationis tertia, et quinta feria, nec non et sabbato, exceptis praecipuis jejuniis, iterato reficimus; in quo spatio jejunia secundae et quartae feriae non dimittantur omnino. »Tandem ex primis sancti Stephani abbatis Obazinensis discipulis (In ejus Vit. lib. i, num. 15, tom. IV Miscell. Baluz.) : «Nullus nisi in die dominico jejunium solvere tam aestate quam hieme praesumebat, nisi aut juvenili aetate, aut gravi infirmitate detineretur. »His adjiciendum reor antiquum fragmentum de Graecorum jejunio, quod ex ms. codice bibliothecae Colbertinae num. 6041 eruit et in Latinum transtulit noster Jacobus Loppin, prout sequitur: «Ordo ex divinis et sacris canonibus atque etiam ex typicis sanctorum et Deiferorum Patrum excerptus ad eos qui vitam Deo gratam degere cupiunt. Incipiendum est a splendida et prima dominica Paschatis omni cibo vesci per totam novam hebdomadam. A secunda autem die antipaschatis, id est secundae post Pascha hebdomadis usque ad Omnes Sanctos, quarta et sexta die pisces manducent saeculares: monachi vero oleum. Idem similiter praestandum est die quarta mesopentecostes, id est quartae post Pascha hebdomadae. Per hebdomadam porro sancti Spiritus vivendum est, ut in hebdomada nova, sive Paschatis. At a die secunda Omnium Sanctorum, in qua sanctorum apostolorum jejunium ordimur, jejunium servamus secunda, quarta, et sexta die, siccisque vescimur nona hora. Alias vero duas dies, tertiam et quintam nos monachi vescimur oleo, et saeculares piscibus; obsonio vero sabbato et dominica. Sic enim declaratum est de ejusmodi jejunio. Eamdem quoque legem observamus in jejunio mensis Augusti atque Christi Nativitatis. Verum in solemnitale principum apostolorum Petri et Pauli, siquidem quarta vel sexta die acciderit, nec caseo, vel oleo, aut obsonio vescimur, ut et in festo duodecim apostolorum, si quarta vel sexta die contigerit· Idemque servandum est in sanctorum insignium memoriis.