# Regula 41.557.40-65

Benedict, Regula, 41.557.40 to 41.557.65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/41.557.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/41.557.40

In solis vero dominicis festis jejunium solvimus, quovis die acciderint; oleoque et piscibus his diebus vescimur. Si autem vigiliae Nativitatis Christi et Luminum, id est Epiphaniae, quarta et sexta die occurrerint; post completam liturgiam vino tantum et coctis cibis absque oleo reficimur. Sed si forte sabbato et dominica venerint, post Chrysostomi liturgiam, antidota tantum et vinum, sumimus, atque ita ad vesperarum finem permanemus; deinde perfecte reficimur. Caeterum per dies duodecim Theophamorum oleo et obsonio et monachi et saeculares vescimur. Item etiam agimus hebdomada praecedente dominicam carnis privii, atque etiam hebdomada casei dicta. Si quis tamen caseum comederit, non peccabit. At in magna Quadracesima singulis ejus hebdomadis siccis vescimur, sabbatisque tantum et dominicis oleo et vino utimur. Obsonium autem non comedimus nisi die Annuntiationis, si extra magnam hebdomadam acciderit. Sed in fine magni sabbati post liturgiam refecti, vinum quoque bibimus, et nihil praeterea. Si quis vero vel episcopus, vel presbyter, vel diaconus, vel subdiaconus, aut lector, aut aliquis fidelis oleo et obsonio vescitur feriis quarta et sexta totius anni, exceptis videlicet dominicis festis, extra infirmitatem: si clericus fuerit, deponatur; si laicus, excommunicetur, ut trangressor divinae legis. Atque haec quidem scripta sunt ad eos qui sana et firma sunt valetudine. Quod autem spectat ad eos qui infirmi sunt, et fame ob penuriam cruciantur; si etiam in ista magna Quadragesima, per totam Quadragesimam pisces quotidie comederint; Dominus ipsis condonabit in praesenti et in futuro saeculo. Amen. » Sed de aliorum jejuniis satis. Nunc de nostris. A sancto Pascha usque ad Pentecosten. Id est usque ad octavam Pentecosten, uti explicat Hildemarus. Ad sextam reficiant fratres.] An inchoantem aut absolutam expendendum erit ad cap. 48. Interim hic notare sufficiat Cluniacenses ita prandii tempus disposuisse, ut eo peracto, tunc primum esset media dies, ex Udalrico, lib.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
