Latin
Chapter 41
Benedict, Regula 41.561
Unproofread scanNot analysed yet
Istud jejunium sub finem saeculi septimi, saltem a nonnullis, adhuc observabatur, ut patet ex Beda in Vita sancti Cuthberii, cap. 5 (Saec. ii Ben.) : «Erat namque sexta sabbati, inquit, qua plerique fidelium ob reverentiam dominicae passionis usque ad horam nonam solent protelare jejunium. »Sed et idem Beda id laudis tribuit sancto Aidano (Lib. iii Hist. cap. 5). quod «ejus exemplis infirmati tempore illo religiosi quique viri ac feminae, consuetudinem fecerunt per totum annum, excepta remissione quinquagesimae Paschalis, quarta et sexta feria jejunium ad nonam usque horam protelare. »Et tamen adeo religiosum antiquis jejunium propter labores graviores agrorum, nimiosque aestatis calores sanctus Benedictus relaxari permittit. Ex qua indulgentia nata est apud nostros postmodum integra ejus exstinctio: «Hoc tamen, inquit Bernardus Cassinensis, in dissuetudinem abiit apud multos, quanquam a sanctis Patribus noscatur haec abstinentia habuisse originem. »Et revera in antiquis Floriacensis monasterii Consuetudinibus haec lego: «In prima quarta feria post octavam Pentecostes secundum Patris nostri praeceptum jejunare debemus. . . . Aliis quartis feriis loco jejunii aliquod opus manuum aliquando agimus, aut ex praecepto prioris aliquas preces agimus. »Et apud Udalricum (Lib. i, cap. 29): «Si imbecillitas nostra pateretur, dignum esset secundum edictum praeceptoris nostri sancti Benedicti, ut post octavas Pentecostes statim omni quarta et sexta feria jejunium faceremus. Quod si non amplius, tamen utcunque non omittimus facere in uno et primo praedictarum feriarum, in quo post tertiam silemus, et post sextam dormitorium ascendentes simulamus meridianam pot…us quam geramus; quia mox pulsatur signum ut in ecclesiam redeamus, facturi nudis pedibus processionem. Sanc, ut praemissum est, primum diem jejunamus, postea in loco jejunii aliquod opus manuum saepius agitur a nobis. »Rem non ita absolute definiunt mss. Consuetudines antiquae Romani Sancti Pauli monasterii, quae omnia abbatis discretioni et prudentiae relinquunt, ut si velit «propter pusillanimes vel aerum temperies, aut si labor major factus fuerit, »bis in die fratres refi…iant. Sed quod a nostris neglectum est quartae feriae jejunium, illud hactenus magna cum religione observant Graeci, testante Arcudio in lib. iii de Sacramentis, cap. 5, ubi referens illa Theophilacti verba: Judaei in Christum «feria quarta concilium coeperunt, et propterea nos etiam illas ferias jejunamus; »ait: «Quae sententia est verissima, per traditionem accepta, ipsoque usu longissimo Ecclesiarum comprobata; id enim Ecclesia Romana per multa saecula observavit: Graeca usque ad praesens diligenter observat; neque aliam rationem reddere Graeci possunt cur illo die a carnibus et lacticiniis abstineant. »Quartae feriae jejunium diu retinuit Ecclesia Romana, uti hic dicitur; processu vero temporis in sabbatum translatum, tandem refrigescente charitate ad solam abstinentiam a carnibus, quae imperfectum jejunium est, redactum est.