# Regula 41.562.1-20

Benedict, Regula, 41.562.1 to 41.562.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/41.562.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/41.562.1

Reliquis vero diebus ad sextam prandeant.] Nullam hic coenae mentionem facit S. P. Benedictus, ratus forte satis esse fratribus semel in die reficere, juxta priscorum monachorum morem, qui jejunium solutum existimabant, cum ad sextam licet semel tantum in die reficeretur; id quod maxime constat ex Cassiano, apud quem abbas Theonas ita loquitur (Collat. 21, cap. 23): « Utergo et diebus festivis statutae consuetudo solemnitatis conservetur, et saluberrimus parcimoniae modus minime transcendatur, sufficit ut indulgentiam remissionis eousque progredi patiamur, ut cibus qui hora diei nona fuerat capiendus, paulo citius, id est sexta hora pro festivitatis tempore capiatur, ea ratione duntaxat, ut escarum solitus modus vel qualitas non mutetur, etc. » Et ex sancto Hieronymo ad Eustochium de monachis scribente (Epist. 22), quod « a Pascha ad Pentecosten coenae mutantur in prandia, quo et traditioni Ecclesiae satis fiat, et ventrem cibo non onerent duplicato. » Idem etiam post scriptam S. P. Benedicti Regulam advertere licet in Regula sancti Fructuosi, in qua haec lego: « A Pascha usque ad Pentecosten reficiendum est ad sextam, et monophagia, id est unica refectio conservanda est. » Idem et de nostris Fuldensibus refert Mabillonius (Praefat. ad saec. iii, part. i, num. 25), quod scilicet « abstinuere a coena per tolum annum iidem ad aetatem Marcwardi abbatis, id est ad medium saeculum duodecimum, nec ante decimum quartum feminas in ecclesiam suam admiserunt. » Idemque asserendum esse de iis monasteriis quae ad Fuldensium normam vivebant, in quibus instituta est disciplina purior. Neque tamen de…uerunt ex priscis monachis qui prandium ad sextam, et sero coenam aestate sibi pararent, quod de Tabennensibus imprimis refert sanctus Hieronymus (Praefat. ad Regulam S. Pachomii): « Bis, inquit, in hebdomada die quarta et sexta sabbati ab omnibus jejunatur, excepta Pentecoste: aliis diebus comedunt, qui volunt post meridiem, et in coena similiter mensa ponitur propter laborantes, senes, pueros, et aestus gravissimos.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
