Latin
41.562.21 to 41.562.37
Benedict, Regula 41.562.21-37
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt qui secundo parum comedunt, alii qui prandii sive coenae uno tantum cibo contenti sunt, nonnulli gustato paululum pane egrediuntur. »Nec desunt etiam qui ita sancti Benedicti textum intelligant de prandio simul et de coena. Sed ad sui temporis usum respexisse credendi sunt, praesertim cum nulla possit afferri ratio cur supra a Pascha ad Pentecosten ob reverentiam sacrae Resurrectionis et adventus Spiritus sancti dixerit, ad sextam reficiant, et ad seram coenent, hic vero postremum istud taceat. Nolim tamen id certo definire, cum supra ex sancto Hieronymo aliquos viderimus ex antiquis monachis prandium coenamque permitientes; quod etiam patet ex Cassiano, lib. iii, cap. 12, quanquam haec coena levissima esset, nec nisi propter laborantes, senes, pueros, et aestus gravissimos concessa, essetque extraordinaria inter monachos ista refectio, nec omnes ad eam convenire cogerentur, ut docet Cassianus. Et certe plures ex antiquis monachis omnino non coenasse praeter ea quae diximus, probat Regula ms. incerti auctoris, cap. 2. Quae prandii sexta, si opera in aegris habuerint aut aestatis fervor nimius fuerit, continuanda erit.] Quarta et sexta feria perinde ac aliis diebus. In Regula Tarnatensi haec habentur (Cap. 9): «Quando messes et vindemiae colliguntur, bis in die, id est hora sexta et duodecima refectionem accipiant: quarta vero et sexta feria ita moderari opera debet, ut, si fieri potest, statuta jejunia non omittant; sed universa, prout utilitas aut labor exegerit, ita senioris judicio disponantur. »Et in abbatis sit providentia.] An feria quarta et sexta ad sextam sit prandendum, an ad nonam reficiendum. Et sic omnia temperet atque disponat, qualiter et animae salventur.] Summam hic sanctus Pater abbati tribuit potestatem; qui enim dicit omnia, nihil omnino reservat: et ex hac forte potestate orta est apud nostros consuetudo bibendi aestate post nonam, maxime si semel tantum in die reficerent ad sextam.