# Regula 41.564.1-30

Benedict, Regula, 41.564.1 to 41.564.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/41.564.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/41.564.1

Ex eadem quoque potestate abbati a S. P. Benedicto concessa, aut etiam ex consuetudine bibendi aestate post nonam, orta est et alia diebus jejunii bibendi post vesperas, de qua Regula Magistri (Cap. 47): « His aestatis diebus cum ad horam nonam reficitor, sera antequam compleant binae omnibus sufficiant potiones: ita tamen ut antequam bibaut, orent; et postquam biberint, reorent; » et infra: « Illis vero diebus in quibus in hieme ad nonam reficitor, post dictam vesperam non amplius quam singulos caldos accipiant: ita tamen ut antequam bibant, orent; et postquam biberint, reorent. » Id quod etiam in Quadragesima indulget concilium Aquisgranense, statuens (Can. 12), « ut si necessitas poposcerit ob οperis laborem post refectionem vespertinam etiam, et in Quadragesima pari modo, et quando officium mortuorum celebratur priusquam lectio completorii legatur, bibant. » Vide Udalricum, lib. i, cap. 41; lib. Usuum Cisterc., cap. 80, de bibere post vesperas, et lib. i de Antiq. monach. Ritibus, cap. 2. Et quod faciunt fratres absque justa murmuratione faciant.] Justa murmuratio ex Smaragdo illa dicitur quam non voluntarie, aut non sine causa, sed inviti et coacti monachi faciunt. Ab idibus autem Septembris, etc.] Hic non parum torquetur commentatorum ingenia in conciliando hoc loco cum cap. 48, ubi S. F. Benedictus praescribit ut a Pascha usque ad calendas Octobris.... post sextam surgentes a mensa pausent in lectis suis. Nonnulli, ut refert Hildemarus, existimaverunt hunc a S. P. Benedicto locum scriptum esse pro non laborantibus in agris, qui ab idibus Septembris inchoare debent jejunia; caput vero 48 pro laborantibus in agris, quibus sanctus Pater permisit usque ad calendas Octobris perinde ac tota aestate reficere ad sextam. Ita inter alios Smaragdus: « Questio, inquit, oritur quomodo hic ab idibus Septembris jejunandum quotidie dicat, cum in capitulo 48 dicturus sit: a Pascha usque ad calendas Octobris post sextam surgentes a mensa pausent.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
