# Regula 41.564.107-127

Benedict, Regula, 41.564.107 to 41.564.127. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/41.564.107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/41.564.107

» Cluniacenses, ut docet Udalricus (Lib. i, cap. 39 et 43), jejunium relaxabant infra octavas Natalis Domini, Epiphaniae, et S. Martini, et in praecipuis solemnitatibus sanctorum. Illas praecipuas festivitates declarat Petrus Venerabilis suis in Statutis, decernens (Statut. 14), « ut jejunia regularia ab ibidus Septembris usque ad caput Quadragesimae a nostris semel in die comedendo serventur, excepto festo sancti Michaelis et Dedicationis ecclcsiae, et apostolorum extra Adventum et Septuagesimam provenientibus, festivitatibus abbatum Cluniacensium, octo diebus Natalis Domini, Epiphania prima tantum die, festo sancti Marcelli papae, et sancti Vincentii martyris, atque Purificationis sanctae Mariae. Conversione vero sancti Pauli jejunium non solvetur, quoniam de eodem apostolo alias aliis anni temporibus lestivitates Ecclesia celebrat. Cathedra sancti Petri eadem die jejunium relaxabitur, et etiam quia infra Septuagesimam festivitas illa semper occurrit, tunc vero post missam majorem statim sexta cantabitur, et facto intervallo nona sequitur. » De Carthusianis quoque idem Petrus Venerabilis sic loquitur (Lib. ii Mir. cap. 28): « Semel in die semper comedunt, exceptis octo diebus Natalis Domini, octo diebus Paschae, octo diebus Pentecostes, Epiphania Domini, Repraesentatione ejus, hoc est Purificatione sanctae Mariae; Annuntiatione Domini, quando paschali tempore pervenit; Ascensione Domini, Assumptione, ac Nativitate jam dictae sacrae Virginis matris ejus, et exceptis festis duodecim apostolorum, sancti Joannis Baptistae, sancti Michaelis, sancti Martini, et illo, quod in calendas Novembris celebratur, festo Omnium Sanctorum. » Petrus Damiani in suae congregationis Institutis (Opusc. 15, cap. 6) ab idibus Septembris ad Pascha hos solos dies a jejunio eximit, lestum « sancti Martini, et sancti Andreae, hebdomada Natalis Domini, et uno die Epiphaniae et Hypopanti. » Cassinenses vero (Cassin. cap. 41) dispensant a jejunio in festis sancti Matthaei. sancti Michaelis, sanctae Justinae de Padua, sancti Lucae, sanctorum Simonis et Judae, Omnium Sanctorum, sancti Martini, sancti Andreae quando celebratur extra Adventum, Nativitatis Domini cum tribus sequentibus diebus, Circumcisionis, Epiphaniae, sancti Antonii abbatis, Purificationis beatae Mariae, sancti Matthiae quando extra Quadragesimam venit, et tituli loci.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
